Northern Europe - The Principal Navigations, Voyages, Traffiques And Discoveries Of The English Nation - Volume 1 - Collected By Richard Hakluyt
- Page 342 of 460 - First - Home
Hac Quidem
Fato, Hoc Est, Voluntate Diuina Accidunt.
Caterum spem et fiduciam in
Christo sitam habeo, nos (de se et vxore loquens) licet corpus hoc nostrum
caducum, inimicorum flammis, mortalitatis corruptionem subeat, ab aternis
tamen flammis liberatum iri.
Sicque inter has voces, et flammarum savitiam,
vitam, An. Christo 1010. cum vxore et filio homicida, finiuit. Vox profecto
filijs Dei non indigna, anima, cum mortis acerbitate luctantis summum
solatium arguens.
Hac ideo addidi, vt ostendam qua coniectura adducar ad extstimamdum mox
initio Christianismi (vt sic loquar) apud nos recepti, non fuisse tam
deceptas et errorum tenebris immersas hominum mentes, quam nunc, paulo ante
hac nostra tempora fuerunt.
Ast vero iam postquam Dominus Deus per Lutherum, et Lutheri in vinea Domini
collegas, et pios successores, salutis doctrinam illustriorem reddidit,
mentiumque nostrarum graui veterno et densa caligine excussis, dextra sua
digito, hoc est, spiritu Sancto, (Matth. 12. vers. 28.) cordis nostri
auriculas vellicauit, ac oculos, quibus saluificam ipsius veritatem
cerneremus, nobis aperuit: Nos omnes et singuli credimus et confitemur Deum
esse Spiritum, (Iohan. 4. vers. 24.) aternum (Esai 40. vers. 28.) Infinitum
(Ierem. 23. vers. 24. Psalm. 136. vers. 7. 8. 9.) optimum (Matth. 19. 17.)
omnipotentem (Gene. 17. 1. Apocal. 1. 8.) Vnum essentia et natura: Vnum
prouidentia: vnum efficentia rerum et administratione (Deut 6. 5. Ephes. 4.
5.) At personis diuinitatis, proprietatibusque distinctum, Patrem, Filium
et spiritum Sanctum (Matth. 28. 19. & 3. 17.) Deum Patrem quidem, primam
diuinitatis personam, coeli terra et omnium rerum creatorem (Gene. 1. vers.
1. & sequent.) Sustentatorem et gubernatorem (Psal.
Enter page number
PreviousNext
Page 342 of 460
Words from 95348 to 95600
of 127955