Northern Europe - The Principal Navigations, Voyages, Traffiques And Discoveries Of The English Nation - Volume 1 - Collected By Richard Hakluyt
- Page 260 of 460 - First - Home
Caterum Video Quid Etiamnum Admirationem Non Exiguam Scriptoribus Moueat,
In His, Quos Ignoranter Fingunt, Tribus Islandia Montibus, Videlicet Cum
Eorum
Basin semper ardere dicant, summitates tamen nunquam niue careant.
Porro id admirari, est prater authoritatem tantorum virorum, quibus Atna
incendium
Optime notum erat, qua, cum secundum Plinium hybernis temporibus
niualis sit, noctibus tamen, eodem teste, semper ardet. Quare etiam
secundum illos, ille mons, cum adhac niuium copia obducitur, & tamen ardeat
sordidarum animarum quoque erit receptaculum: id quod Hecla propter niues
in summo vertice & basin astuantem, adscribere non dubitarunt. [Sidenote:
Cardanus.] Vix autem mirum esse potest, quod ignis montis radicibus latens,
& nunquam, nisi rarissime erumpens, excelsa montis cacumina, qua niuibus
obducuntur, non collique faciat. Nam & in Caira, altissima montis cacumina
niuibus semper candentia esse perhibentur: & in Beragua quidem similiter,
sed 5000 passuum in coelum elata, qua niuibus nunquam liberentur, cum tamen
partibus tantum decem ab aquatore distent. Vtramque hanc prouinciam iuxta
Pariam esse sitam accepimus. Quid? quod illa Teneriffa (qua vna, est ex
insulis Canarijs, qua & fortunata) pyramis, secundum Munsterum, 8 aut 9
milliarium Germanicorum altitudine in aera assurgens, atque instar Atna
iugiter conflagrans, niues, quibus media cingitur, teste Benzone Italo,
India occidentalis Historico, non resoluit. Quod ipsum in nostra Hecla quid
est, quod magis miremur? Atque hac ita breuiter de incendijs montanis.
Nunc illud quoque castigandum arbitramur, quod hos montes in coelum vsque
attolli scribant. Habent enim nullam pra cateris Islandia montibus
notabilem altitudinem. Precipue tertius ille Helga a Munstero appellatus,
nobis Helgafel. i. Sacer mons, apud monasterium eiusdem nominis, nulla sui
parts tempore astiuo nimbus obductus, nec montis excelsi, sed potius collis
humilis nomen meretur, nunquam, vt initio huius sectionis dixi, de incendio
suspectus.
Enter page number
PreviousNext
Page 260 of 460
Words from 73617 to 73891
of 127955