Sed et
canes quavis fercula et cibaria deuorant. An idcirco quisquam dicet,
homines communi victu cum canibus et iumentis gaudere?
Iam quacunque famis grassantis tempore contigere pro vniuersali gentis
alicuius consuetudine in historiam referri non debent. Vt non licet nobis
de extraneis scribere huius aut illius terra populos canum murium aut
felium vsu victitare solitos, etsi forte fame siue obsidione, siue alioqui
annonas charitate inualescente immissa, id factitarint.
Potum autem interdum esse multis cum iumentis communem non magnopere
contraibimus: nempe aquam limpidissimam, naturalem ilium potum omnibus
animantibus a Deo creatum quem etiam ex parte, medicina consulti comendant,
imo nec patres Hebrai nec ipse Seruator noster fastidiebat.
Ad amictum vero quod attinet, (Nam et amictum victus vocabulo
comprehendimus) nequaquam hic cum iumentis communis est. Illa enim pilis et
villis natura (quod Munsterum et Krantzium nouisse iurarim) vestiuit:
homines, alioqui nudi, pannis corpus induere necesse habent. Hac indumenta,
qua quidem Islandia suppeditat, ex lanis ouium conficiuntur. Sed non
cogitaram ideo recte dici, amictum esse nobis cum ouibus communem siue
eundem. Vtuntur etiam extranei pannis ex ouilla lana confectis, licet
artificio subtiliore. Sed de indumentis nihil: Stultum enim est, ex eo
laudem vel superbam astimationem quarere quod natura nostra infirmitatem
arguit.
Statu. Restat ille status quem cum brutis habere communem dicimur. Qui
qualis aut cuiusmodi sit, aut eum esse velint nostri scriptores, certe non
facile assequor. Status inquit Doletus est vel corporis, vel causarum vel
ordinis et conditionis.