Northern Europe - The Principal Navigations, Voyages, Traffiques And Discoveries Of The English Nation - Volume 1 - Collected By Richard Hakluyt
- Page 93 of 125 - First - Home
65. Quare Christianus Rerum Adeo Abstrusarum Inquisitionem
Libenter Praterit:
Tum dogmata nullis appertis et illustribus scriptura
sacras testimonijs stabilita, velut certa et vera recipere, aut alijs
tradere, nefas esse ducit.
Deut 4. et 12, Esa. 8. Matth, 17. 2, Timoth. 3.
Deinde etiam pugnat acriter cum Religione Christiana, quo Munsterus &
Krantzius Islandos ornant, encomium: Eos videlicet, catulos ac pueros suos
aquo habere in precio. De quo infra, section. 7. Sic igitur secum dissidet
Munst. dum quos Christianos assent, inferni architectos alias facit: Item,
Krantzius et Munsterus, dum quos fide Christo insertos affirmant, eosdem
omni pietatis et honestatis sensu exuunt: quod scribant filios ab his, non
maiore cura, quam catulos diligi.
Sed vt ad rem: De Religione equidem nostra, qua qualiseu fuerit, cum
Ethnicismus primum fugari coepit, nihil magnifice diceret possumus:
quemadmodum nec alia Septentrionis Regna vicina, vti existimo, de suis
fidei initijs. Fatendum enim est, et cum serijs gemitibus deplorandum vsque
ad illam nunquam satis pradicatam diem, qua nobis velut immortalitatis
initium illuxit et repurgati Euangelij doctrinam attulit, tenebras plusquam
Cimmerias, etiam nostris hominibus, vt reliquis Septentrionis Ecclesijs,
offusas fuisse. Illud tamen pie nobis sentire liceat, apud nos, vt et in
vicina Noruegia (nam nolo vltra septa vagari, et de populis ignotis
quicquam pronunciare) eiecta primum Idololatria Ethnica, sinceriorem longe
et simpliciorem fidem seu religionem Christianam viguisse; quippe veneno
Papistico minus infectam, quam postea, vbi auctum Romana sedis fermentum
pestiferum, et malum contagiosum maturuit, et per totum orbem virus suum
diffudit: Nam vt postea apparebit, multis annus antequam noua Pontificiorum
Idololatria vires et incrementum cepit, Islandia Christum amplexa est: et
vt laudatissimi duo illi Noruegia Reges, quibus vt commune nomen, ita
commune nominis Christi propagandi studium et professio, nihil nisi fidem
in Deum Patrem, Filium, et spiritum Sanctum, sonabat. Dico autem illum
Olaum Thryggonis F. qui Anno Christi 968. natus, Anno atatis 27. imperium
Noruegia adeptus est, et primus, vt accepimus, Noruegis Christum obtrusit:
quibus imperitabat annis 5. Et huic cognominem, Olaum nuncupatum Sanctum,
Haraldi F. Qui anno Christi 1013. aut circiter, imperij habenas arctius in
primis obtinuit. Per annos fere 17. Christi doctrinam audacter tradidit.
Anno Christi 1030. ab improbis parricidis nefarie interfectus, in pago
Noruegise Stickla Stodum, pro Christi nomine cruorem fudit.
Habuit etiam nostra patria inter multos alios quendam insignem pietate
virum; cui Nialus nomen erat, qui circa annum Christi 1000 vixit in pradio
seu villa Berthors huol, sita in Parochia Islandia, Landenum: Quique rerum
humanarum experientia, circumspecta animi prudentia, sagacitate et
consilio, habebatur insignis. Cum enim, eius seculo, indomitis Islandia
motibus fluctuaret, incolis a nullo fere superiore magistratu repressis,
nullis se factionibus immiscuit: Plurimas cauta animi virtute ac industria
composuit. Nunquam vim fecit, nec passus est, si vltimum tantum in vita
diem excipias. Adeo studiose seditiones et turbas vitauit aliosque vitare
aut euadere cupientes optime iuuit. Nec quisquam eius consilio, nisi maximo
suo commodo est vnquam vsus: nec quisquam ab eo, nisi cum vita et
fortunarum penculo deflexit. Tam certum ab eo oraculum petebatur, vt valde
mirandum sit, vnde homini tanta futurorum euentuum, et tam certa coniectura
et consilium esse potuerit, quanta in ipso deprehensa est. Vnde ipsius
cauta, prouidens et consilij plena sapientia, apud nostrates in prouerbium
abijt: Nials biita raden: quasi dicas, Niali consilium; vel, Niali consilio
res geritur, aut succedit: cum quid prudenter et admirando cum consilio
gestum est.
Hic cum domi sua, a 100. viris coniuratis ob cadem a filio ipsius, ipso
tamen inscio, patratam cingeretur, et inimicis domum vndique igni
succendentibus, sibi videret supremum fatum instare, ait tandem. Hac quidem
fato, hoc est, voluntate diuina accidunt. Caterum spem et fiduciam in
Christo sitam habeo, nos (de se et vxore loquens) licet corpus hoc nostrum
caducum, inimicorum flammis, mortalitatis corruptionem subeat, ab aternis
tamen flammis liberatum iri. Sicque inter has voces, et flammarum savitiam,
vitam, An. Christo 1010. cum vxore et filio homicida, finiuit. Vox profecto
filijs Dei non indigna, anima, cum mortis acerbitate luctantis summum
solatium arguens.
Hac ideo addidi, vt ostendam qua coniectura adducar ad extstimamdum mox
initio Christianismi (vt sic loquar) apud nos recepti, non fuisse tam
deceptas et errorum tenebris immersas hominum mentes, quam nunc, paulo ante
hac nostra tempora fuerunt.
Ast vero iam postquam Dominus Deus per Lutherum, et Lutheri in vinea Domini
collegas, et pios successores, salutis doctrinam illustriorem reddidit,
mentiumque nostrarum graui veterno et densa caligine excussis, dextra sua
digito, hoc est, spiritu Sancto, (Matth. 12. vers. 28.) cordis nostri
auriculas vellicauit, ac oculos, quibus saluificam ipsius veritatem
cerneremus, nobis aperuit: Nos omnes et singuli credimus et confitemur Deum
esse Spiritum, (Iohan. 4. vers. 24.) aternum (Esai 40. vers. 28.) Infinitum
(Ierem. 23. vers. 24. Psalm. 136. vers. 7. 8. 9.) optimum (Matth. 19. 17.)
omnipotentem (Gene. 17. 1. Apocal. 1. 8.) Vnum essentia et natura: Vnum
prouidentia: vnum efficentia rerum et administratione (Deut 6. 5. Ephes. 4.
5.) At personis diuinitatis, proprietatibusque distinctum, Patrem, Filium
et spiritum Sanctum (Matth. 28. 19. & 3. 17.) Deum Patrem quidem, primam
diuinitatis personam, coeli terra et omnium rerum creatorem (Gene. 1. vers.
1. & sequent.) Sustentatorem et gubernatorem (Psal. 115. 3. Heb. 1. 3.)
Patrem Domini nostri Iesu Christi (Psalm. 2. 7. & sequent:) et nostrum per
eundem Patrem (Rom. 8. 15.) Anima et corporis curatorem (Luc. 12. 12,) Tum
Iesum Christum, secundam diuinitatis personam, filium Dei patris (Iohan. 1.
18. &c.) Vnigenitum (Iohan. 1. 29. Heb. 1. 2.) aqualem patri (1. Paral. 17.
13. Iohan. 1. 1.) Deum verum (Iohan. 1. 2. &c.) ante omnia creata
praordinatum (1. Pet. 1. 20. Apocal. 13. 8. &c.) et statim post lapsum,
promissum Messiam (Gen. 3. 15.) Sanctis Patriarchis identidem promulgatum,
vt Abraha (Gen. 12. 3. &c.) Isaac. (Gen. 26. 4.) Iacob. (Gen. 28. 14.) et
promissionibus confirmatum (Genes. 49. 9. Esa. 11. 1. 10.) Sacrificijs
Mosaicis (Leuit. 1. 2. &c.) Et alijs typis prafiguratum: immolatione Isaac
(Gen. 22.) Exaltatione anei serpentis. (Num. 21.) Iona (Ion. 2. &c.)
Prophetarum testimonio proclamatum (Esai 7. 14. &c.) ac tandem in
plenitudine temporis vere exhibitum: hominem verum (Iohan. 1. 14. &c. Paul.
Galat. 4.) mortuum pro peccatis nostris: resuscitatum propter
iustificationem nostri (Rom. 4. 25.
Enter page number
PreviousNext
Page 93 of 125
Words from 94771 to 95770
of 127955