Northern Europe - The Principal Navigations, Voyages, Traffiques And Discoveries Of The English Nation - Volume 1 - Collected By Richard Hakluyt
- Page 310 of 460 - First - Home
Eademque Post
Interuallum Reuerti, Recipereque & Nomen & Cursum Priorem.
Et iterum
Plinius; fluuium in Atinate campo mersum, post 20 millia passuum exire.
Qua
omnia, & his similia, Islandia fontes, miraculo nullo, pra cateris esse
debere, ostendunt.
Omne corpus immissum continuo conuertit in saxum. His duobus adiunctis,
feruore nempe, seu ardore vehementissimo, & virtute indurandi corpora,
primum suum fontem describit Frisius. Et fama quidem accepi, ipse non sum
expertus, existere similem fontem in Islandia, non procul a sede Episcopali
Schalholt, apud villam nomine Haukadal. Habet simile Seneca, dicens, fontem
quendam esse, qui ligna in lapides conuertat, hominumque viscera
indurescere, qui aquam eius biberint: Et addit eiusmodi fontes in quibusdam
Italia locis inueniri: quod Ouidias Ciconum flumini tribuit 15. Metamorph.
Flumen habent Cicones, quod potum saxea reddit
Viscera, quod tactis inducit marmora rebus.
Et Cardanus: Georgius Agricola, inquit, in Elbogano tractu iuxta oppidum a
falconibns cognominatum, integras cum corpore abietes in lapidem conuersas
esse, atque quod maius est, in rimis etiam Pyritidem lapidem continere. Et
Domitius Brusonius, in Sylare amne, qui radices montis eius, qui est in
agro vrbis Vrsentinorum olim, nunc Contursij lambit, folia & arborum ramos
in lapides transire, non fide aliorum, sed propria, vt qui incola sit
regionis, (cui rei etiam Plinius astipulatur) narrat, cortices aute
lapidum, annos numero ostendere. Sic (si scriptoribus credimus) gutta
Gotici fontis sparsa lapidescunt. Et in Vngaria, Cepusij aqua, in vrceos
infusa, lapidescit. Plinius refert etiam, vt in Ciconom flumine, & in
Piceno lacu velino, lignum deiectum, lapideo cortice obduci.
Secundus algoris intolerabitis. Quantum ad secundum fontem attinet, nullus
hic est quod quisquam sciat, algoris intolerabilis, sed plurimi bene
frigidi, ita vt vulgaribus riuis astiuo sole tepescentibus, non sine
voluptate ex frigidioribus illis aquam hauriamus.
Enter page number
PreviousNext
Page 310 of 460
Words from 86826 to 87101
of 127955