Northern Europe - The Principal Navigations, Voyages, Traffiques And Discoveries Of The English Nation - Volume 1 - Collected By Richard Hakluyt
- Page 312 of 460 - First - Home
Idem, Famam Esse Ait, In Cardia, Iuxta
Locum Dascbyli, In Campo Albo Aquam Esse Lacte Dulciorem.
Aliam quoque
iuxta pontem, qua Valdeburgum itur.
Iam aquarum vini saporem referentium
meminit his verbis Propertius, 3. lib. Elegiar.
En tibi per mediam bene olentia flumina Naxon,
Vnde tuum pota Naxia turba merum.
Est autem Naxus Insula vna ex Cycladibus, in mari Ageo. Causam huius
assignat Cardanus, quod hydromel vetustate transeat in vinum. Aristoteles
commemorat Sicilia fontem, quo incola loco aceti vtantur. Idem saporum aqua
causam in calorem retulit, quod terra excocta mutet & prabeat saporem aqua.
Iam de aqua coloribus ita Cardanus. Eadem est ratio colorum aqua, ait, qua
& saporum: videlicet a terra originem trahere. Nam Candida est aqua, ad
secundum lapidem a Glauca, Misena oppido: Rubea, vt in Radera Misena
fluuio, iuxta Radeburgum: Et olim in Iudaa iuxta Ioppen: Viridis, in
Carpato monte, iuxta Neusolam: Carulea aut blaua, inter Feltrium &
Taruisium, & in Thermopylis etiam talem fuisse referunt: Nigerrima in
Allera fluuio Saxonia, vbi in Visurgim se exonerat. Caussa sunt argilla
colores, sed tenuiores. Item Aristoteles: circa Iapygiam promontorium, esse
fontem, qui sanguinem fundat, addens, eam maris partem suo foetore
nauigantes procul arcere. Aiunt praterea in Idumaa fontem esse, qui quater
in anno colorem mutet, cum sit colore nunc viridi, nunc albo, nunc
sanguineo, nunc lutulento.
Et de aquarum odore sic Cardanus. Similis ratio differentia est in
odoribus. Plerumque tamen aquarum odores iniucundi sunt, quod raro terra
bene oleat. Pessime olim foetabat in Alide, Anigri fluminis aqua, vsque ad
perniciem, non solum piscium, sed etiam hominum.
Enter page number
PreviousNext
Page 312 of 460
Words from 87357 to 87608
of 127955