Northern Europe - The Principal Navigations, Voyages, Traffiques And Discoveries Of The English Nation - Volume 1 - Collected By Richard Hakluyt
- Page 400 of 460 - First - Home
Infans, Ait, (Referam Enim Eusebij Verba De Hac Re,
Etsi Notissima, Vt Misera Matris Affectus Appareat,) Miselle Et Infelix,
Cuinam In Hoc Belli.
Famis, et seditionis tumultu, te commode reseruem?
Si
Romanorum subijciamur imperio, illic seruitutis iugo pressi, vitam
infoeliciter exigemus. Sed seruitutum credo fames anteuertet. Accedit
factiosorum pradonum turba, his vtrisque miserijs toleratu multo asperior.
Age igitur mi gnate, sis matri cibus, sis pradonibus furia, sis communi
hominum vita fabula, qua res vna ad Iudaorum calamitates deesse videtur.
Qua cum dixisset, natum trucidat, assatumque dimidium mox comedit, dimidium
reseruat &c. Eusebius libro 3. capite 6. Iam quis est, qui non credat
misserrimam hanc matrem filium hunc suum, domini alicuius, si se
obtulisset, apud quem credidisset seruatum iri, aut emptoris possessioni
fuisse permissuram? Nota est fames, Calagurium, Hispania vrbem, olim a
Cneio Pompeio obsessam opprimens (Val. libro septimo cap. 7.) cuius
ciuibus, vxores et liberi in vsum estrema dapis conuersi sunt, quos
profecto; pro cibarijs et alijs dapibus haud inuiti vendidissent. Nota est
quoque fames, qua Anno Domini 851. (Vincent. libro 25. cap. 36.) Germaniam
attriuit, vt etiam pater filium suum deuorare voluerit. Notum etiam est,
post mortem Henrici septimi Imperat fame per triennium continuata, quomodo
parentes liberos, vel liberi parentes deuorarint, et pracipue quidem in
Polonia et Bohemia. Et ne exempla tantum antiqua petamus, accepimus tantam
annona sauitiam, Anno 1586. et 1587. in Hungaria grassatam fuisse, vt
quidam alimentorum inopia adacti immanissimo Christianorum hosti proprios
liberos vendiderint, et in perpetuum seruitutis iugum manciparint: quidam
paruulos suos, quos vlterius tolerare non sustinebant, crudeli misericordia
in Danubium proiecisse, et, suffocasse dicantur.
Enter page number
PreviousNext
Page 400 of 460
Words from 110612 to 110871
of 127955