Northern Europe - The Principal Navigations, Voyages, Traffiques And Discoveries Of The English Nation - Volume 1 - Collected By Richard Hakluyt
- Page 311 of 460 - First - Home
Nam & Cardanus in agro Corinthio e montis vertice fluentem
riuum commemorat, niue frigidiorem:
Et intra primum a Culma lapidem,
Insanam vocatum: qua aqua cum feruere videatur, sit tamen longe
frigidissima, &c.
Tertius vel melle dulcior. Neque id prorsus verum est. Non enim est vllus
apud nos, qui vel minima ex parte cum mellis dulcedine conferri possit.
Rectius igitur Saxo, qui fontes (quoniam plures sunt) in Islandia dicit
inueniri Cerealem referentes liquorem, vt etiam ibidem non diuersi saporis
solum, sed diuersi etiam coloris fontes & flumina reperiuntur.
Etsi autem tradunt Physici aquam naturaliter ex se neque saporem neque
odorem habere, tamen, vt superius attigimus, veri simile est, quod alij per
accidens vocant, eam sape referre qualitatem terra, in qua generatur, & per
cuius venas transitum atque excursum habet: Atque hinc aquarum odores,
colores, sapores, alios atque alios existere, Cuiusmodi sunt, de quibus
narrat Seneca, quorum alij famem excitant, alij bibentes inebrient, alij
memoria officiant, alij inuent eandem, alij vini saporem & virtutem
reprasentent: [Sidenote: Lib. de mirab. auscultat.] Vt ille apud Plinium in
Andro Insula fons, in templo Liberi, qui Nonis Ian: vini sapore fluat. Et
apud Aristotelem fons in agro Carthaginensi, qui oleum prabeat, & guttulas
Cedri odore representet. Item, Orcus fluuius Thessalia, influens in Peneum,
olei instar supernatans: [Sidenote: Lib. 2. de Element.] Cuiusmodi etiam
narrat Cardanus in Saxonia esse, iuxta Brumonis oppidum, fontem oleo
perfusum: Et in Sueuia, iuxta Coenobium, cui Tergensche nomen est. Item, in
valle mentis Iurassi. Causam huius rei putat esse bitumen valde pingue,
quod oleum sine dubio contineat.
Enter page number
PreviousNext
Page 311 of 460
Words from 87102 to 87356
of 127955