Northern Europe - The Principal Navigations, Voyages, Traffiques And Discoveries Of The English Nation - Volume 1 - Collected By Richard Hakluyt
- Page 313 of 460 - First - Home
Iuxta Metonem In Messania,
In Puteo Quodam Optime Olens Aqua Hauriebatur.
Hac ideo recito, vt nullus
magis in Islandia quam alibi, aquarum, colores, odores, sapores, miretur.
Quartus plane exitialis. Autor est Isidoras, esse fontem quendam, cuius
aqua pota vitam extinguat: Et Plinius: Iuxta Nonarim, inquit, Arcadia, Styx
(iuxta Cyllenem montem, ait Cardan. Sola equi vngula continebatur: referunt
ea sublatum Alexandrum magnum) nec odore differens, nec colore, epota
illico necat. Idem, In Beroso Taurorum colle sunt tres fontes sine remedio,
sine dolore mortiferi: Et quod longe maximum est, quod Seneca stagnum esse
dicat, in quod prospicientes statim moriantur. Nos vero Islandi etiam hunc
quartum Frisij fontem, cuius etiam Saxo meminit, vt antehac semper, itidem
etiam nobis hodie penitus ignotum testamur: Hocque igitur nomine, Deo
immortales gratias agimus, quod ab eiusmodi fontibus & serpentibus,
insectis venenatis, ac alijs pestiferis & contagiosis, esse nos immunes
voluerit.
Praterea est apud pradictos fontes tanta sulphuris copia. Montes tres a
Munstero & Frisio igniuomi dicti, omnes longissimo interuallo a nostris
fodinis distant. Quare cum iuxta hos montes fontibus quatuor, quos
tantopere miraculis celebrant, locum & situm faciant, necesse est eos
fontes pari fere interuallo a fodinis sulphureis remotos esse. Nec vero
apud montem Heclam, vt Munsterus, nec apud hos Frisij fontes (quorum rumor
quam verus sit, hactenus ostensum est) sulphur effoditur: Nec patrum
nostrorum memoria effossum esse arbitramur. [Sidenote: Sulpher in bore. ali
Islandia parte.] Neque verum est, quod de sulphuris copia tradit Munsterus,
esse videlicet pene vnicum Insula mercimonium & vectigal. Nam cum insula in
quatuor partes diuisa sit, quarta pars, nempe borealis, tantum dimidia, hoc
vtitur mercimonio, nec sulphuris mica in vectigal Insula penditur.
Enter page number
PreviousNext
Page 313 of 460
Words from 87609 to 87873
of 127955