Northern Europe - The Principal Navigations, Voyages, Traffiques And Discoveries Of The English Nation - Volume 1 - Collected By Richard Hakluyt
- Page 165 of 243 - First - Home
Nolo Huc Rationes Seu Argumenta
Physicorum Aggregare.
Vnum profecto hic cauendum est, ne dum fontium
miracula pradicant scriptores, vt glaciem Islandorum, ita etiam fontes
creatorum numero eximant.
Nos fontium adiuncta, qua huc scriptores
pertraxerunt ordine persequemur. Primus suo perpetuo calore: Plurima sunt
in Islandia therma seu fontes calidi: Pauciores ardentes: quos neque
cuiquam miraculo esse debere existimamus, cum huiusmodi, vt a scriptoribus
didici, passim abundet Germania, pracipue in ijs locis, qua non sunt procul
ab Alpium radicibus. Nota est fama thermarum Badensium, Gebarsuiliensium,
Calbensium, in ducatu Wirtebergensi, & multarum aliarum quarum meminit
Fuchsius in lib. de arte medendi. Et non solum Germania, sed etiam Gallia,
& longe magis omnium bonorum parens Italia, inquit Cardanus. Et Aristoteles
narrat, circa Epyrum calidas aquas scaturire, vnde locus Pyriphlegeton
appellatur. Atque inquam, hac ideo minus miranda, quod vt incendij montani,
ita feruoris aquei caussas indagarint Natura speculatores: Aquam scilicet
per terra venas sulphureas, aut aluminosas labi, indeque non calorem solum,
sed saporem etiam & virtutes alienas concipere. Docuit hoc Aristoteles
libro de mundo. Continet, inquit, terra in se multos fontes, vt aqua, ita &
spiritus & ignis: Quidam amnium more fluunt, & vel ignescens eijciunt
ferrum: Nunc tepida aqua erumpunt, nunc feruentissima, nunc temperata.
[Sidenote: Lib 3. Nat. quast.] Et Seneca: Empedocles existimabat ignibus,
quos multis locis apertos tegit terra, aquam calescere, si subiecti sint
solo, per quod aqua transitus est. Et scite de thermis Baianis Pontanus.
Baiano sed ne fumare in littore thermas
Mirere, aut liquidis fluitare incendia venis:
Vulcani fora sulphureis incensa caminis
Ipsa monent, late multum tellure sub ima
Debacchari ignem, camposque exurere opertos.
Inde fluit, calidum referens ex igne vaporem,
Vnda fugax, tectis feruent & balnea flammis.
Hoc loco attingendum duxi quod tradit Saxo Grammaticus, Danorum
celebratissimus historicus, Islandia fontes quosdam nunc ad summum
excrescere, & exundare: Nunc adeo subsidere, vt vix fontes agnoscas. Qui
etsi rariores apud nos inueniuntur, adscribam tamen similes, etiam alibi a
natura productos, ne quis hic monstri quippiam imaginetur. Hos autem
recitat Plinius. In Tenedo Insula vnum, qui semper a tertia noctis hora, in
sextam solstitio astiuo exundet. In agro Pitinate, trans Apenninum montem,
fluuium esse, qui omnibus Solstitijs astiuis exundet, brumali tempore
siccetur. Refert etiam de fonte quodam satis largo, qui singulis horis
intumeseat & residat. Nec id magis neglidendum: subire terras flumina,
rursusque redire; vt Lycus in Asia, Erasinus in Argolica, Tigris in
Mesopotamia, quibus Cardanus addit Tanaim in Moscouia: Et qua in Asculapij
fonte Athenis immersa sunt, in Phaletico reddi. Et Seneca scribit esse
flumina, qua in specum aliquem subterraneum demissa, ex hominum oculis se
subducunt, qua consumi paulatim & intercidere constet: Eademque post
interuallum reuerti, recipereque & nomen & cursum priorem. Et iterum
Plinius; fluuium in Atinate campo mersum, post 20 millia passuum exire. Qua
omnia, & his similia, Islandia fontes, miraculo nullo, pra cateris esse
debere, ostendunt.
Omne corpus immissum continuo conuertit in saxum. His duobus adiunctis,
feruore nempe, seu ardore vehementissimo, & virtute indurandi corpora,
primum suum fontem describit Frisius. Et fama quidem accepi, ipse non sum
expertus, existere similem fontem in Islandia, non procul a sede Episcopali
Schalholt, apud villam nomine Haukadal.
Enter page number
PreviousNext
Page 165 of 243
Words from 86406 to 86905
of 127955