Northern Europe - The Principal Navigations, Voyages, Traffiques And Discoveries Of The English Nation - Volume 1 - Collected By Richard Hakluyt
- Page 345 of 460 - First - Home
Dubium nobis est, vtrum his verbis dicere voluerit Krantzius, Islandos
primum Anno Domini 1070. ad Christum esse conuersos an vero, prius quidem
esse conuersos non neget, sed eo primum anno id Adalberto innotuisse dicat.
[Sidenote: Chronologia Islandica gentis antiquissima.] Vtrumuis autem
affirmet, tamen fidem ipsius hoc loco suspectam reddunt annales et
chronologia nostra gentis antiquissima, qua contrarium testantur: quibus
vtrum malis, de rebus nostris proprijs et domesticis et intra nostra insula
limites gestis credere, an vero Krantzio, aut cuius alteri in nostratium
rerum historia peregrino, sit penes tuum, candide Lector, arbitrium. Ego
profecto multis adducor vt nostris potius assentiar. Nostrates emm nota
tantum et fere domestica asserunt: ille peregrina et ignota. Hi suas
Chronologias sine aliarum omnium nationum labe, macula et sugillatione
contexuerunt tantummodo, vt rebus gestis suum verum tempus seu aram
assignarent; ille quadam cum re et veritate pugnantia in contumeliam gentis
nostra ignotissima, historia sua admiscuit, vt paulo post apparebit: hi
omnium episcoporum Islandia nomina, annos, ordinem et successum describunt:
ille vnius tantum mentionem facit, idque longe secus quam res habet. Porro
vt his fidem faciam, panca, qua in ventustissimis nostris annalibus de
Islandia ad Christum conuersa, et de Episcoporum in nostris Ecclesijs
successione reperi, quorum etiam fides apud nos publice recepta est, cum
extraneis communicabo. [Sidenote: Vetustissmum annales.] Qua tametsi
leuiuscula, nec omnia prorsus digna qua scribantur, scribenda tamen omnino
sunt ad nostrarum rerum veritatem, aduersus Krantzium et alios asserendam:
Sic igitur habent.
Enter page number
PreviousNext
Page 345 of 460
Words from 96114 to 96363
of 127955