Northern Europe - The Principal Navigations, Voyages, Traffiques And Discoveries Of The English Nation - Volume 1 - Collected By Richard Hakluyt
- Page 182 of 243 - First - Home
Habuit Etiam Nostra Patria Inter Multos Alios Quendam Insignem Pietate
Virum; Cui Nialus Nomen Erat, Qui Circa Annum Christi 1000 Vixit In Pradio
Seu Villa Berthors Huol, Sita In Parochia Islandia, Landenum:
Quique rerum
humanarum experientia, circumspecta animi prudentia, sagacitate et
consilio, habebatur insignis.
Cum enim, eius seculo, indomitis Islandia
motibus fluctuaret, incolis a nullo fere superiore magistratu repressis,
nullis se factionibus immiscuit: Plurimas cauta animi virtute ac industria
composuit. Nunquam vim fecit, nec passus est, si vltimum tantum in vita
diem excipias. Adeo studiose seditiones et turbas vitauit aliosque vitare
aut euadere cupientes optime iuuit. Nec quisquam eius consilio, nisi maximo
suo commodo est vnquam vsus: nec quisquam ab eo, nisi cum vita et
fortunarum penculo deflexit. Tam certum ab eo oraculum petebatur, vt valde
mirandum sit, vnde homini tanta futurorum euentuum, et tam certa coniectura
et consilium esse potuerit, quanta in ipso deprehensa est. Vnde ipsius
cauta, prouidens et consilij plena sapientia, apud nostrates in prouerbium
abijt: Nials biita raden: quasi dicas, Niali consilium; vel, Niali consilio
res geritur, aut succedit: cum quid prudenter et admirando cum consilio
gestum est.
Hic cum domi sua, a 100. viris coniuratis ob cadem a filio ipsius, ipso
tamen inscio, patratam cingeretur, et inimicis domum vndique igni
succendentibus, sibi videret supremum fatum instare, ait tandem. Hac quidem
fato, hoc est, voluntate diuina accidunt. Caterum spem et fiduciam in
Christo sitam habeo, nos (de se et vxore loquens) licet corpus hoc nostrum
caducum, inimicorum flammis, mortalitatis corruptionem subeat, ab aternis
tamen flammis liberatum iri. Sicque inter has voces, et flammarum savitiam,
vitam, An. Christo 1010. cum vxore et filio homicida, finiuit. Vox profecto
filijs Dei non indigna, anima, cum mortis acerbitate luctantis summum
solatium arguens.
Hac ideo addidi, vt ostendam qua coniectura adducar ad extstimamdum mox
initio Christianismi (vt sic loquar) apud nos recepti, non fuisse tam
deceptas et errorum tenebris immersas hominum mentes, quam nunc, paulo ante
hac nostra tempora fuerunt.
Ast vero iam postquam Dominus Deus per Lutherum, et Lutheri in vinea Domini
collegas, et pios successores, salutis doctrinam illustriorem reddidit,
mentiumque nostrarum graui veterno et densa caligine excussis, dextra sua
digito, hoc est, spiritu Sancto, (Matth. 12. vers. 28.) cordis nostri
auriculas vellicauit, ac oculos, quibus saluificam ipsius veritatem
cerneremus, nobis aperuit: Nos omnes et singuli credimus et confitemur Deum
esse Spiritum, (Iohan. 4. vers. 24.) aternum (Esai 40. vers. 28.) Infinitum
(Ierem. 23. vers. 24. Psalm. 136. vers. 7. 8. 9.) optimum (Matth. 19. 17.)
omnipotentem (Gene. 17. 1. Apocal. 1. 8.) Vnum essentia et natura: Vnum
prouidentia: vnum efficentia rerum et administratione (Deut 6. 5. Ephes. 4.
5.) At personis diuinitatis, proprietatibusque distinctum, Patrem, Filium
et spiritum Sanctum (Matth. 28. 19. & 3. 17.) Deum Patrem quidem, primam
diuinitatis personam, coeli terra et omnium rerum creatorem (Gene. 1. vers.
1. & sequent.) Sustentatorem et gubernatorem (Psal. 115. 3. Heb. 1. 3.)
Patrem Domini nostri Iesu Christi (Psalm. 2. 7. & sequent:) et nostrum per
eundem Patrem (Rom. 8. 15.) Anima et corporis curatorem (Luc. 12. 12,) Tum
Iesum Christum, secundam diuinitatis personam, filium Dei patris (Iohan.
Enter page number
PreviousNext
Page 182 of 243
Words from 95135 to 95639
of 127955