Clitarchus and Megasthenes haue named Mandri, as Agatarchides witnesseth,
or of others that liue vpon frogs or sea-crabs, or round shrimps, which
thing is at this day commonly knowen, that (I say) we should therefore
presume to make them a laughing stocke to the common people, because we are
not accustomed to such sustenance.
SECTIO DECIMASEXTA.
[Sidenote: 10. Conuicium.] Decimo. Hospitalitatem nostris hominibus
inhumanissimus porcus obijcit. Marsupium inquit, non cirumferunt, nec
hospitiari aut conuiuari gratis pudor est. Nam si quis aliquid haberet,
quod cum alijs communicaret, id faceret sane in primis ac libenter. His
quoque annectamus, quod templa, seu sacras adiculas domi propria a multis
Islandorum extructas velut pudendum quiddam commemorat: quodque eas primum
omnium de mane oraturi petant, nec a quoquam prius interpellari patiantur.
Hac ille velut insigne quoddam dedecus in Islandis notauit.
Scilicet, quia nihil cum Amaricino, sui:
Nec porci diuina vnquam amarunt: quod sane metuo ne nimis vere de hoc
conuiciatore dicatur, id quod vel ex his vltimis duabus obiectionibus
constare poterit.
Verum enimuero cum ipse suarum virtutum sit testis locupletissimus, nos
Lectorem eius rei cupidum ad ipsius hoc opus Poeticum remittimus, quod is
de Islandia composuit, et nos tam aliquot proximis distinctionibus
examinauimus: cuius maledicentia et foeditatis nos hic pro ipso puduit;
ita, vt qua is Satyrica, at quid Satyrica?