Northern Europe - The Principal Navigations, Voyages, Traffiques And Discoveries Of The English Nation - Volume 1 - Collected By Richard Hakluyt
- Page 437 of 460 - First - Home
At
vero si secus fiat. si Pastores Ecclesiarum suo muneri, vel vita vel
doctrina non respondeant, si ad administrationem politicam promiscue
admittantur, quicunque eo propria leuitate, ambitione vel auaritia et
contentione honoris, ruunt: si ijdem criminum aut improbitatis, vel
suspecti vel conuicti sint, aut suspectorum et conuictorum protectores, vel
ijsdem illicite indulgentes, quis tuus quaso demum futurus est status? qua
facies? qua conditio? Certe longe omnium miserrima. Nec enim alio pacto
citius ad ruinam et interitum tuum appropinquabis, quam si istis te
regendam commiseris, qui quod in ijs est, licet sint et ipsi ex tuis,
iugulum tuum, propter emolumenta priuata, et odia latentia, quotidie petere
contendunt/ Quamobrem (ne ista pluribus agam) quanti intersit, vt hac probe
curentur, facile, o Patria, intelligis.
Sed dum hac tuis auribus a me occinuntur, utinam gemitus meos altissimos,
qui sub hac ad te Apostrophe latent, Serenis sima Regia Maiestatis aures
exaudiant, apud quam ego pro te ita deploro damna publica, qua ea de causa
exoriuntur maxime, quod patria nostra a regia sede, et conspectu, tanto
interuallo sit remota, vt multi propterea tanto sibi maiorem sumant
licentiam, et impunitatem securius promittant. Caterum ista numini
iustissimo, quod aquis omnia oculis aspicit, committenda ducimus.
Reliquum est, o patria, vt studium in te nostrum, eo quo speramus animo i.
comi et benigno, suscipias: quod quamuis minime tale est, quale optaremus,
tamen cum VELLE SIT INSTAR OMNIVM, nolui idcirco desistere, quod pro tuo
nomine, tua dignitate, tua innocentia pugnare me satis strenue diffiderem.
Quin potius, quicquid id est si modo quicquam est et quantulumcunque
tandem, quod ad tui patrocinium pro mea tenui parte afterre possem,
nequaquam supprimendum putaui nec enim illos laudare soleo,
Enter page number
PreviousNext
Page 437 of 460
Words from 120488 to 120773
of 127955