Northern Europe - The Principal Navigations, Voyages, Traffiques And Discoveries Of The English Nation - Volume 1 - Collected By Richard Hakluyt
- Page 329 of 460 - First - Home
Flumen Esse In Macedonia, Quod
Oues Nigras, Albas Reddat.
Et illa, cuius etiam superious memini, rapsodia
Noruagica, speculum scilicet illud Regale, hos ipsos fontes Irlandia, qua
hodie Hybernia, non Islandia esse affirmat.
Quod forsan Lectori imposuit,
in lingua peregrina, pro R, S, legenti.
Non maiorem fidem meretur, quod Historicus quidam habet. Esse in Islandia
saxum, quod montium prarupta non extrinseca agitatione, sed propria
natiuaque motione peruolitet: Id qui credere volet, quid incredibile ducet?
Est enim commentum tam inauditum, vt nullum eius simile, fabulatos fuisse
Epicuraos (qui tamen multa incredibilia excogitasse Luciano visi sunt)
constet: Nisi forte hominem qui Islandis proprio nomine Stein dicitur,
sentit Historicus rupes quasdam circuisse, vel circumreptasse. Quod, etsi
ridiculum est in Historiam miraculosam referre, hominem scilicet moueri vel
ambulare, tamen ad saluandam Historici fidem, simulandum: ne figmentum
illud, per se satis absurdum, nec dignum quod legatur, durius
perstringamus.
Eodem crimine tenentur, quicunque; Islandia, coruos albos, picas, lepores,
et vultures adscripserunt: Perraro enim vultures, cum glacie marina, sicut
etiam vrsos (sed hos sapius quam vultures) et cornicum quoddam genus,
Islandis Isakrakur, aduenire obseruatum est. Picas vero et lepores, vt et
coruos albos, nunquam Islandia habuit.
Atque hac fere sunt, qua de prima commentarij nostri parte per quotidianas
oocupationes, in prasentia, affere licuit. Qua in hunc finem a me scripta
sunt, (quod etiam prius testatus sum,) vt scriptorum de terra ignota
errores, et quorundam etiam affectata vanitas, patefierent: Neque enim
eorum fama quicquam detractum cupio: Sed quod veritati et patria, operam
meam consecraram, ilia, qua hactenus dicta sunt a multis, de Insula, fidem
valde exiguam mereri, necesse habui ostendere:
Enter page number
PreviousNext
Page 329 of 460
Words from 91841 to 92101
of 127955