Northern Europe - The Principal Navigations, Voyages, Traffiques And Discoveries Of The English Nation - Volume 1 - Collected By Richard Hakluyt
- Page 175 of 243 - First - Home
Nullam
siquidem es lingua nostra cognitionem adeptus:
Quare merito puderet tantum
virum, rem ignotam alios velle docere: Est enim eiusmodi incoeptum
erroribus obnoxium complurimis, vt vel hoc tuo exemplo docebimus. Dum enim
vis alijs autor esse, quomodo nostra lingua balena vel cete appellentur,
detracta, per inscitiam, aspiratione, qua pene sola vocis significationem
facit, quod minime verum est, affers: Non enim val nostra lingua balenam,
sed electionem siue delectum significat, a verbo, Eg vel .i. eligo, vel
deligo: vnde val, &c. At balena Hualur nobis vocatur: Vnde tu Trollhualur
scribere debebas. Nec vero Troll Diabolum, vt tu interpretaris, sed
Gigantes quosdam montanos significat. Vides igitur, quomodo in toto
vocabulo turpiter, quod haud tamen mirum, erres. Leuis quidem illa in
linguam nostram iniuria, in vnica tantum voce: quoniam plures, haud dubie,
non noras.
Idem alijs etiam vsu venit: Non enim probandum est, quod quidam, dum
Islandia descriptionem, ab Islandis acceptam, ederet, maluerit omnia, aut
certe plurima promontoriorum, sinuum, montium, fontium, fluminum,
tesquorum, vallium, collium, pagorum nomina desprauare (quod nostra lingua
ignaris, non sciret a nostratibus accepta satis exacte legere) atque
corrumpere, quam prius ab ipsis Islandis, qui turn temporis, id est, Anno
1585. In Academia Haffniensi vixerunt, quomodo singula legi ac scribi
deberent, ediscere. Ipsum certe hac natiuorum nominum et appellationum
voluntaria deprauatione, (qua factum est, vt ipsi ea legentes, paucissima
nostra agnoscamus) in linguam nostram, alioqui puram et auitam pene
elegantiam retinentem, non leuiter peccasse reputamus.
Caterum iam plurima Islandia miracula, qua quidem scriptores nostri
attigerunt, sic vtcunque examinauimus. Sed tamen priusquam alio diuertamur,
in hac parte attingendum videtur, quod idem ille in mappa Islandia, quam
sub suo nomine, pradicto anno edi fecerat, de duobus, prater supra dictos,
fontibus Islandia prodidit: quorum alter lanas albas colore nigro, alter
nigras, albo inficiat. Quod quidem vbi acceperit, aut vnde habeat, scire
equidem non possumus: Nec enim apud nostrates, nec apud extraneos
scriptores, reperire licuit. Sed vndecunque est, fabula est, nec veritatis
micam habet. Quamuis autem sit incredibile, Lanas nigras albo infici
colore, cum traditum sit a Plinio, Lanarum nigras nullum imbibere colorem:
Tamen simile quiddam narratur a Theophrasto: Flumen esse in Macedonia, quod
oues nigras, albas reddat. Et illa, cuius etiam superious memini, rapsodia
Noruagica, speculum scilicet illud Regale, hos ipsos fontes Irlandia, qua
hodie Hybernia, non Islandia esse affirmat. Quod forsan Lectori imposuit,
in lingua peregrina, pro R, S, legenti.
Non maiorem fidem meretur, quod Historicus quidam habet. Esse in Islandia
saxum, quod montium prarupta non extrinseca agitatione, sed propria
natiuaque motione peruolitet: Id qui credere volet, quid incredibile ducet?
Est enim commentum tam inauditum, vt nullum eius simile, fabulatos fuisse
Epicuraos (qui tamen multa incredibilia excogitasse Luciano visi sunt)
constet: Nisi forte hominem qui Islandis proprio nomine Stein dicitur,
sentit Historicus rupes quasdam circuisse, vel circumreptasse. Quod, etsi
ridiculum est in Historiam miraculosam referre, hominem scilicet moueri vel
ambulare, tamen ad saluandam Historici fidem, simulandum: ne figmentum
illud, per se satis absurdum, nec dignum quod legatur, durius
perstringamus.
Eodem crimine tenentur, quicunque; Islandia, coruos albos, picas, lepores,
et vultures adscripserunt:
Enter page number
PreviousNext
Page 175 of 243
Words from 91492 to 91994
of 127955