Northern Europe - The Principal Navigations, Voyages, Traffiques And Discoveries Of The English Nation - Volume 1 - Collected By Richard Hakluyt
- Page 251 of 460 - First - Home
Vbi Cum Fuisset
Aliquot Septimanas Cum Socijs Commoratus, Animaduertit Immodicam Niuium
Copiam, Montium Quorundam Cacumina Obtegentem, Atque Ideo A Niue Nomen
Insula Snelandia Indidit.
Hunc secutus alter, Gardarus, fama quam de
Islandia Naddocus attulerat impulsus, Insulam quasitum abijt, reperit, &
nomen de suo nomine Gardarsholme id est, Gardars Insula imposuit.
Quin &
plures nouam terram visendi cupido incessit: nam & post illos duos adhuc
tertius quidam Noruagus (Floki nomen habuit) contulit se in Islandiam,
illique a glacie qua viderat ipsam cingi nomen fecit.
Obsoleta admodum) Ego ex istis verbis Saxonis hanc sententiam nequaquam
eruo, vt quidam, quod inde ab initio habitatam esse Islandiam, seu vt verbo
dicam, Islandos autocthonas dicat, cum constet vix ante annos 718. incoli
coeptam.
Hac est Thyle) Grammatici certant & adhuc sub iudice lis est. Quam tamen
facile dirimi posse crediderim, si quis animaduertat, circa annum Domini
874. primum fuisse inhabitatam. Nisi quis dicere velit Thulen illum Agypti
Regem, quem hoc ipsi nomen dedisse putant, ad Insulam iam tum incultam &
inhabitatam penetrasse. Illud vero rursus si quis neget, per me sane
licebit, vt illud sit quaddam quasi spectaculum, dum ita in contrarias
scinduntur sententias. Vnus affirmat esse Islandiam. Alter quandam insulam,
vbi arbores bis in anno fructificant. Tertius vnam ex Orcadibus, siue
vitimam in ditione Scoti, vt Ioannes Myritius & alij, qui nomen illius
referunt, Thylensey, quod etiam Virgilius per suam vltimam Thylen sensisse
videtur. Siquidem vltra Britannos, quo nomine Angli hodie dicti & Scoti
veniunt, nullos populos statueret. Quod vel ex illo Virgilij Eclog I.
apparet:
Et penitus toto diuisos orbe Britannos.
Enter page number
PreviousNext
Page 251 of 460
Words from 71186 to 71436
of 127955