Northern Europe - The Principal Navigations, Voyages, Traffiques And Discoveries Of The English Nation - Volume 1 - Collected By Richard Hakluyt
- Page 259 of 460 - First - Home
Quasi Vero Non Concurrant In Huiusmodi Incendijs Causa Ad Hanc Rem
Satis Valida.
Est in horum montium radicibus materia vri aptissima, nempe
sulphurea & bituminosa.
Accedit aer per poros ac cauernas in terra viscera
ingressus, ac illum maximi incendij fomitem exsufflans vna cum nitro, qua
exsufflatione tanquam follibus quibusdam, ardentissima excitatur flamma.
Habet siquidem ignis, his ita conacnientibus, qua tria ad vrendum sunt
necessaria, materiam scilicet, motum, & tandem penetrandi facultatem:
Materiam quidem pinguem & humidam ideoque flammas diuturnas alentem: Motum
prastat per terra cauernas admissus aer: Penetrandi facultatem facit ignis
vis inuicta, sine respiraculo esse nescientis, & incredibili conatu
violenter erumpentis, atque ita (non secus ac in cuniculis machinisue seu
tormentis bellicis, globi e ferro maximi, magno cum fragore ac strepitu, a
sulphure & nitro, e quibus pyrius puluis conficitur, excitato, eijciuntur)
lapides & Saxa in ista voragine ignita, ceu quodam camino, collique facta
cum immodica arena & cinerum copia, exspuentis & eiaculantis, idque vt
plurimum, non sine terramotu: qui si secundum profunditatem terra fiat,
succussio a Possidoneo appellatur vel hiatus erit, vel pulsus. Hiatu terra
dehiscit: pulsu eleuatur intumescens, & nonunquam, vt inquit Plinius
[Sidenote: Lib. 2. cap. 20.], motes magnas egerit: Cuiusmodi terramotus iam
mentionem fecimus, maritima Islandia Australis Anno 1581 infestantis quique
a Pontano his verbis scitissime describitur.
Ergo incerta ferens raptim vestigia, anhelus
Spiritus incursat, nunc huc, nunc percitus illuc,
Exploratque abitum insistens, & singula tentat,
Si qua forte queat victis erumpere claustris.
Interea tremit ingentem factura ruinam
Terra, suis quatiens latas cum moenibus vrbes:
Dissiliunt auulsa iugis immania saxa, &c.
Hac addere libuit, non quod cuiquam hac ignota esse existimemus; sed ne nos
alij ignorare credant, atque ideo ad suas fabulas, quas hinc extruunt,
confugere velle.
Enter page number
PreviousNext
Page 259 of 460
Words from 73345 to 73616
of 127955