Northern Europe - The Principal Navigations, Voyages, Traffiques And Discoveries Of The English Nation - Volume 1 - Collected By Richard Hakluyt
- Page 258 of 460 - First - Home
[Footnote: In The Tenth And Eleventh
Centuries, Corn And Other Crops Seem To Have Been Raised In Considerable
Quantities, But At Present Only Small Crops Of Potatoes, Turnips, And
Cabbages Are Grown.
The pastures are good, and many horses, cattle, and
sheep are reared.]
SECTIO SEXTA.
[Sidenote: Munst. Frisius.] Sunt in hac Insula montes elati in coelum,
quorum vertices perpetua niue candent, radices sempiterno igne astuant.
Primus Occidentem versus est, qui vocatur Hecla, alter crucis, tertius
Helga. Item Zieglerus. Rupes siue promontorium Hecla astuans perpetuis
ignibus. Item Saxo. In hac itidem Insula mons est, qui rupem sideream
perpetua flagrationis astibus imitatus, incendia sempiterna iugi
flammarum eructatione continuat.
Miracula Islandia Munsterus & Frisius narraturi mox in vestibulo, magno suo
cum incommodo impingunt. Nam quod hic de monte Hecla asserunt, etsi aliquam
habet veritatis speciem, tamen quod idem de duobus alijs montibus perpetuo
igne astuantibus dicunt, manifeste erroneum est. Illi enim in Islandia non
extant, nec quicquam, quod huic tanto scriptorum errori occasionem dederit,
imaginari possumus. Facta tamen est, sed nunc demum Anno 1581. ex monte
quodam australis Islandia, maritimo, perpetuis niuibus & glacie obducto
memorabilis fumi ac flamma eruptio, magna saxorum ac cineris copia eiecta.
Caterum ille mons longe est ab his tribus, quos authores commemorant,
diuersissimus. Porro etsi hac de montibus ignitis maxime vera narrarent,
annon naturaliter ista contingerent? An ad extruendam illam, qua mox in
Munstero, Zieglero & Frisio sequitur, de orco Islandico opinionem aliquid
faciunt? Ego sane nefas esse duco, his vel similibus natura miraculis ab
absurda asserenda abuti, vel hac tanquam impossibilia cum quadam impietate
mirari.
Enter page number
PreviousNext
Page 258 of 460
Words from 73089 to 73344
of 127955