Northern Europe - The Principal Navigations, Voyages, Traffiques And Discoveries Of The English Nation - Volume 1 - Collected By Richard Hakluyt
- Page 108 of 125 - First - Home
O
Scientiam Plusquam Humanam, Etsi Non Prorsus Diuinam.
Nos vero Islandi, quamuis vltimi et gelidum conclusi ad Arcton, longe alias
Christianismi notas requirimis.
Nam et praceptum Dei habemus, vt quilibet
proximum diligat velut seipsum. Iam nemo est, puto, qui seipsum non plus
diligat, aut pluris faciat, quam canem. Quod si tantus esse debet proximi
cuiuslibet fauor, tanta astimatio, tantus amor, quantus quaso erit in
liberos? Quorum arctissimum amorem, praterquam quod ipsa parens natura
nobis firmissime conciliauit, etiam Lex diuina curam summam in enutriendo
habere iussit (Exo. 12. 24. Ephe. 6, 4.) vt scilicet sint in sancto
coniugio, Ecclesia quadam seminaria, omnis pietatis et honestatis
exercitia: Prout vates ille pulcherrime cecinit.
Vult Ecclesiolam quamlibet esse domum.
Item: Coniugium humana quadam est Academia vita.
Vt iam satis constet, apud Christianos longe pluris faciendos et curandos
filios, quam canes: Et, si qui non aliter curent, Christianos non esse.
Sed et hic in prolem dulcissimam affectus naturalis in Ethnicis etiam satis
aperte conspicitur: vt si quos hoc penitus exueris, eosdem etiam homines
esse negaueris. Monstrant id matres Carthaginenses, cum tertio bello Punico
adolescentes quique lectissimi obsides in Siciliam mitterentur, quos illa
fletu et lamentatione miserabili ad naues comitata, et ex his quadam a
filioram compleximus agre diuulsa, cum ventis pandi vela cernerent,
nauesque e portu egredi, dolore stimulante, in subiectos fluctus
dissiluere: Sabellico authore. Monstrat Ageus, qui nauem filij Thesei, cum
velis atri coloris, ex Creta redeuntem cerneret, perijsse filium ratus,
vitam in proximis vndis finiuit. Sabellic. lib. 3. cap. 4. Monstrat
Gordianus senior, Africa proconsul, qui similiter, ob rumores de morte
filij, vitam suspendio clausit. Campofulgos. lib. 5. cap. 7. Monstrant idem
Iocasta Creontis filia, Auctolia Sinonis F. Anius Tuscorum Rex, Orodes Rex
Parthorum, et alij numero innumero. De quibus vide stat. lib. 2.
Plutarchum, et alios, &c. Huc illud. Amor descendit, &c. Adeo, vt videas
non minus esse homini proprium, sobolem intime diligere, et summo amore
prosequi, quam aut volare; vt si iam aliquando homines esse Islandos, nedum
Christianos scriptores nostri fassi sint, hunc amorem et affectum in filios
ijsdem, quantumuis inuiti et repugnantes, adscribant: sin minus, non modo
hominis titulum et dignitatem illis detrahant, sed etiam infra bruta et
quasuis bestias, qua ipsa, stimulante natura, maximo prolis sua et
arctissimo amore tenentur, deprimant.
Non addam contra hoc impudens mendacium exempla etiam nostratium satis
illustria: Tacebo leges nostras plagiarias ipsis Islandis antiquiores,
quippe a Noruagis acceptas, qua exstant in codice legum nostrarum, titulo
Mannhelge: cap. 5. Si quis hominem liberum (quemuis nedum filium) extraneis
vendat, &c.
Iam vero si quis eo fortuna deueniat, vt proprium filium, siue incola, siue
extranei alicuius potestati, vel fame vel extrema quacunque vrgente
necessitate, aut periculo, permittat, ne familicum *media deficientem
aspicere cogatur, canem vero in proprias dapes reseruet, Is minime dicendus
est filium aquo aut inferiore loco habere quam canem, siue id faciant,
Islandi, siue extranei quilibet.
Offenderant forte Germanorum vel Danorum nauta apud nos mendicos quosdam,
liberis onustos, quorum hic maximus est numerus, qui iocando, vt sunt nugis
scurrilibus addicti, dixerint: Da mihi aut vende hoc vel illud: Cumque
rogarint extranei: Quid tu mihi vicissim? Responderint mendici. Habeo
liberos 10. vel 14. dabo ex eis vnum vel plures, &c. Solet enim ista
mendicorum colluuies istiusmodi scurriles dialogismos cum extraneis
instituere. Quod si tum quispiam bonus vir, misertus stoliditatis et inopia
mendicorum, vno illos filio leuauerit, eique propter Deum in alijs terris,
aliquo tandem modo bene prospexerit, num mendicus, qui alioqui cum filio,
fame et paupertate moriturus, filium miserenti permittit et committit,
filium istum suum minoris facit quam canem? Prastitum est a multis tam
Islandis quam extraneis huiusmodi beneuolentia et commiserationis opus: ex
quibus fuit vir nobilissimus Accilius Iulius a serenissimo rege Dania olim
missus ad Islandos, Anno Domini 1552. Qui vt audiui, 15. pueros pauperculos
assumpsit et secum in Daniam auexit: Vbi postea ipsius beneficio singulos
suo vita generi addictos, in viros bonos et frugi euasisse, mihi narratum
est.
Quid si quis in extrema constitutus angustia, filium non modo vendat; sed
si emptorem non habet, ipse mactet et comedat? Nota sunt huius rei exempla:
Parentum videlicet inuitia crudelitatis in filios, stimulante non odio vel
astorgia, sed ineuitabili necessitate compellente. Num quis inde vniuersale
gentis alicuius conuicium exstruxerit? Legimus, in obsidione Samaria matres
duas filios suos mactasse, et coctos comedisse: 4. Reg. C. 6. Legimus in
obsidione Ierosolymitana, quam flebilis fuerit vox miserrima matris, filium
misellum iam mactatura. Infans, ait, (referam enim Eusebij verba de hac re,
etsi notissima, vt misera matris affectus appareat,) miselle et infelix,
cuinam in hoc belli. famis, et seditionis tumultu, te commode reseruem? Si
Romanorum subijciamur imperio, illic seruitutis iugo pressi, vitam
infoeliciter exigemus. Sed seruitutum credo fames anteuertet. Accedit
factiosorum pradonum turba, his vtrisque miserijs toleratu multo asperior.
Age igitur mi gnate, sis matri cibus, sis pradonibus furia, sis communi
hominum vita fabula, qua res vna ad Iudaorum calamitates deesse videtur.
Qua cum dixisset, natum trucidat, assatumque dimidium mox comedit, dimidium
reseruat &c. Eusebius libro 3. capite 6. Iam quis est, qui non credat
misserrimam hanc matrem filium hunc suum, domini alicuius, si se
obtulisset, apud quem credidisset seruatum iri, aut emptoris possessioni
fuisse permissuram? Nota est fames, Calagurium, Hispania vrbem, olim a
Cneio Pompeio obsessam opprimens (Val. libro septimo cap. 7.) cuius
ciuibus, vxores et liberi in vsum estrema dapis conuersi sunt, quos
profecto; pro cibarijs et alijs dapibus haud inuiti vendidissent. Nota est
quoque fames, qua Anno Domini 851. (Vincent. libro 25. cap. 36.) Germaniam
attriuit, vt etiam pater filium suum deuorare voluerit. Notum etiam est,
post mortem Henrici septimi Imperat fame per triennium continuata, quomodo
parentes liberos, vel liberi parentes deuorarint, et pracipue quidem in
Polonia et Bohemia. Et ne exempla tantum antiqua petamus, accepimus tantam
annona sauitiam, Anno 1586. et 1587. in Hungaria grassatam fuisse, vt
quidam alimentorum inopia adacti immanissimo Christianorum hosti proprios
liberos vendiderint, et in perpetuum seruitutis iugum manciparint: quidam
paruulos suos, quos vlterius tolerare non sustinebant, crudeli misericordia
in Danubium proiecisse, et, suffocasse dicantur. Sed, num hac et similia
exempla quempiam eo insania adigent, vt dicat hanc vel illam nationem,
liberos in escam propriam mactare *consuettisse, Turcis libenter vendere,
aut aquis submergere et suffocare solitam esse?
Enter page number
PreviousNext
Page 108 of 125
Words from 109890 to 110903
of 127955