Northern Europe - The Principal Navigations, Voyages, Traffiques And Discoveries Of The English Nation - Volume 1 - Collected By Richard Hakluyt
- Page 210 of 243 - First - Home
Nisi quod a pauperioribus
facilius impetrabis filium quam catulum, &c.
Quamuis principio huius commentarioli censuerim, Munsterum et alios magni
nominis viros, in ijs, qua de Islandia scripta reliquerunt, esse a calumna
nota liberandos: num tamen id hic, etiam a candidissimo et maxime sincero
quocunque fieri possit, non satis video. Quid enim mouit tantos viros, vt
Nautarum maleuolas nugas et mendacia secuti, tam atroci et contumelioso
opprobrio gentem nostram diffamarent, commacularentque? Nihil profecto,
nisi secura ridendi et contemnendi gentem pauperem et ignotam, licentia, et
si qua sunt huic vicia confinia.
Caterum norint omnes non tam Islandis, quam ipsis Authoribus, incommodare
hoc mendacium. Cum enim illud, et plurima etiam alia in historiam suam
accumulant, efficiunt vna, vt alibi quoque suspecta fidei habeantur.
Illudque quod ait Aristoteles lucrantur, vt cum vera dixerint, illis sine
suspitione non credatur.
Sed age Lector, subsiste paulisper, mecumque grauitatem et sapientiam
tantorum virorum expende: Ne tantum Islandia Elogium intactum pratereamus.
Docuerunt hactenus Krantzius et Munsterus: Islandos esse Christianos. Item:
Islandos ante susceptam Christi fidem lege naturali vixisse. Item: Islandos
vixisse lege quadam non multum a lege Germanorum discrepante. Item: Vixisse
eos in sancta simplicitate. Adesdum igitur Lector, et quas Christianismi,
Legis naturalis, legis Germanorum, santa simplicitatis notas Authores illi
requirant, et in Islandis monstrent ac depingant, perpende. Vna fuit supra,
quod infernum siue carcerem damnatorum montis Hecla voragine et radicibus
circumscribant Islandi: de quo vide Sect. i. huius: et sect. 7. prior.
part. Altera nota, quod, cum Anabaptistis, proprietatum et dominiorum
distinctiones tollant: de quo Sect. praced. Tertia eaque longe
excellentissima hac est: illi praclari affectus naturales, amor, cura, et
animus tam pius et paternus Islandorum in liberos, quod videlicit eiusdem
precij sint apud illos canes et filij, aut hi etiam viltoris. Siccine nobis
Munstere et Krantzi. Legem Christi, natura, Germanorum, et sanctam
simplicitatem depingitis: O picturam praclaram et excellentem, quamuis non
prorsus Apellaam: O Inuentum acutum et admirandum, si bene authenticum: O
scientiam plusquam humanam, etsi non prorsus diuinam.
Nos vero Islandi, quamuis vltimi et gelidum conclusi ad Arcton, longe alias
Christianismi notas requirimis. Nam et praceptum Dei habemus, vt quilibet
proximum diligat velut seipsum. Iam nemo est, puto, qui seipsum non plus
diligat, aut pluris faciat, quam canem. Quod si tantus esse debet proximi
cuiuslibet fauor, tanta astimatio, tantus amor, quantus quaso erit in
liberos? Quorum arctissimum amorem, praterquam quod ipsa parens natura
nobis firmissime conciliauit, etiam Lex diuina curam summam in enutriendo
habere iussit (Exo. 12. 24. Ephe. 6, 4.) vt scilicet sint in sancto
coniugio, Ecclesia quadam seminaria, omnis pietatis et honestatis
exercitia: Prout vates ille pulcherrime cecinit.
Vult Ecclesiolam quamlibet esse domum.
Item: Coniugium humana quadam est Academia vita.
Vt iam satis constet, apud Christianos longe pluris faciendos et curandos
filios, quam canes: Et, si qui non aliter curent, Christianos non esse.
Sed et hic in prolem dulcissimam affectus naturalis in Ethnicis etiam satis
aperte conspicitur: vt si quos hoc penitus exueris, eosdem etiam homines
esse negaueris. Monstrant id matres Carthaginenses, cum tertio bello Punico
adolescentes quique lectissimi obsides in Siciliam mitterentur, quos illa
fletu et lamentatione miserabili ad naues comitata, et ex his quadam a
filioram compleximus agre diuulsa, cum ventis pandi vela cernerent,
nauesque e portu egredi, dolore stimulante, in subiectos fluctus
dissiluere:
Enter page number
PreviousNext
Page 210 of 243
Words from 109566 to 110107
of 127955