O picturam praclaram et excellentem, quamuis non
prorsus Apellaam: O Inuentum acutum et admirandum, si bene authenticum: O
scientiam plusquam humanam, etsi non prorsus diuinam.
Nos vero Islandi, quamuis vltimi et gelidum conclusi ad Arcton, longe alias
Christianismi notas requirimis. Nam et praceptum Dei habemus, vt quilibet
proximum diligat velut seipsum. Iam nemo est, puto, qui seipsum non plus
diligat, aut pluris faciat, quam canem. Quod si tantus esse debet proximi
cuiuslibet fauor, tanta astimatio, tantus amor, quantus quaso erit in
liberos? Quorum arctissimum amorem, praterquam quod ipsa parens natura
nobis firmissime conciliauit, etiam Lex diuina curam summam in enutriendo
habere iussit (Exo. 12. 24. Ephe. 6, 4.) vt scilicet sint in sancto
coniugio, Ecclesia quadam seminaria, omnis pietatis et honestatis
exercitia: Prout vates ille pulcherrime cecinit.
Vult Ecclesiolam quamlibet esse domum.
Item: Coniugium humana quadam est Academia vita.
Vt iam satis constet, apud Christianos longe pluris faciendos et curandos
filios, quam canes: Et, si qui non aliter curent, Christianos non esse.
Sed et hic in prolem dulcissimam affectus naturalis in Ethnicis etiam satis
aperte conspicitur: vt si quos hoc penitus exueris, eosdem etiam homines
esse negaueris. Monstrant id matres Carthaginenses, cum tertio bello Punico
adolescentes quique lectissimi obsides in Siciliam mitterentur, quos illa
fletu et lamentatione miserabili ad naues comitata, et ex his quadam a
filioram compleximus agre diuulsa, cum ventis pandi vela cernerent,
nauesque e portu egredi, dolore stimulante, in subiectos fluctus
dissiluere: Sabellico authore.