Northern Europe - The Principal Navigations, Voyages, Traffiques And Discoveries Of The English Nation - Volume 1 - Collected By Richard Hakluyt
- Page 94 of 125 - First - Home
9.
&c.) ac pro nobis ad dexteram patris sine intermissione interpellantem (1.
Iohan, 2. 1. &c.) per spiritum Sanctum suum qui tertia est diuinitatis
persona patri et filio compar et consubstantialis. (Actor. 5. 4.) Ecclesiam
sibi verbo et Sacramentis colligentem (Matth. 16. 18. Roman. 10. 14. &c) Et
ad vitam aternam sanctificantem (Actor. 9. 31. &c.) Ac tandem consummatis
seculis e coelo, venturum (Actor, 1. 11.) Iudicare viuos et mortuos (1.
Thess. 4. 15.) redditurum impijs secundum opera sua, eosque poenis aternis
adiudicaturum (Mat 13. 42. & 25. 41.) credentes vero in nomine ipsius
aterna vita donaturum (Mat 25. 34. &c.) Hunc, inquam, Iesum Christum
redemptorem (Mat 1. 21.) Caput (1. Corinth. 12. 27.) et Dominum nostrum
(Ephes. 4. 5.) agnoscimus: Nosque illi nomen in sacro baptismo dare ac
dedisse (Actor. 2. 38.) Et per baptismum illi insertos esse (1. Cor. 12.
13.) aperte, ingenue, libere ac libenter fatemur ac contestamur: omnesque
alios, quicunque aliud nomen sub coelo datum esse hominibus, per quod salui
fiant, comminiscuntur, serio detestamur, execramur et damnamus. (Actor. 4.
12.) Verbum ipsius sanctissimum vnicam salutis normam statuimus, illudque
tantummodo, omnibus humanis commentis abiectis et spretis, infallibilem
fidei nostra regulam et amussim nobis proponimus: (Galat 1. 8. Esa. 29. 13.
Ezech. 20.) Quod duplicis Testamenti, veteris et noui appellatione
complectimur. (Hebr. 8.) traditum per Prophetas et Apostolos (Ephes. 2.
20.) singulari et immensa Dei bonitate in hunc vsque diem semper in
Ecclesia conseruatum et conseruandum in posterum. (Matth. 28. vlt. Psalm.
71. 18. 1. Cor. 11. 26.)
Deo igitur optimo maximo gratias ex animo et toto pectore agimus, quod
etiam ad nos, vastissimo interuallo a reliquo Ecclesia corpore diuulsos et
vltimas mundi partes habitantes, lumen hoc suum, concessum, ad reuelationem
gentium, et paratum ante faciem omnium populorum, olim pio Simeoni benigne
ostensum (Nam in Christo omnes thesauri saptentia reconditi) quod nunc
totam nostram gentem radijs suis saluificis illuminat ac fouet, pertingere
voluerit. Hac ita breuiter, ipsam summam perstringendo, fides nostra est,
et nostra religio, quaro monstrante spirtu Sancto, et ipsius in vinea
Christi ministris, bausimus: idque ex fontibus Isralis.
[Sidenote: Krantzius.] Anno Domini 1070. vidit ad Christum conuersos
Islandos.
Dubium nobis est, vtrum his verbis dicere voluerit Krantzius, Islandos
primum Anno Domini 1070. ad Christum esse conuersos an vero, prius quidem
esse conuersos non neget, sed eo primum anno id Adalberto innotuisse dicat.
[Sidenote: Chronologia Islandica gentis antiquissima.] Vtrumuis autem
affirmet, tamen fidem ipsius hoc loco suspectam reddunt annales et
chronologia nostra gentis antiquissima, qua contrarium testantur: quibus
vtrum malis, de rebus nostris proprijs et domesticis et intra nostra insula
limites gestis credere, an vero Krantzio, aut cuius alteri in nostratium
rerum historia peregrino, sit penes tuum, candide Lector, arbitrium. Ego
profecto multis adducor vt nostris potius assentiar. Nostrates emm nota
tantum et fere domestica asserunt: ille peregrina et ignota. Hi suas
Chronologias sine aliarum omnium nationum labe, macula et sugillatione
contexuerunt tantummodo, vt rebus gestis suum verum tempus seu aram
assignarent; ille quadam cum re et veritate pugnantia in contumeliam gentis
nostra ignotissima, historia sua admiscuit, vt paulo post apparebit: hi
omnium episcoporum Islandia nomina, annos, ordinem et successum describunt:
ille vnius tantum mentionem facit, idque longe secus quam res habet. Porro
vt his fidem faciam, panca, qua in ventustissimis nostris annalibus de
Islandia ad Christum conuersa, et de Episcoporum in nostris Ecclesijs
successione reperi, quorum etiam fides apud nos publice recepta est, cum
extraneis communicabo. [Sidenote: Vetustissmum annales.] Qua tametsi
leuiuscula, nec omnia prorsus digna qua scribantur, scribenda tamen omnino
sunt ad nostrarum rerum veritatem, aduersus Krantzium et alios asserendam:
Sic igitur habent.
[Sidenote: 874. Islandia primum inhabituta.] Anno Christi 874. prius
quidem, vt ante commemorauimus, inuenta, sed tunc primum a Noruagis (quorum
princeps fuit Ingulphus quidam, e cuios nomine promontorium Islandia
orientalis Ingulffs hoffdi appellatitionem traxit) occupata est Islandia.
Hi plures quam 400. cum cognatis et agnatis et praterea numerosa familia
nominatim in annalibus nostris recensentur: nec illorum tantum numerus
describitur, sed quas oras, qua littora, et qua loca mediterranea, singuli
occupauerint et incoluerint, et quomodo primi inhabitatores, fretis,
sinibus, portubus, Isthmis, porthmis, promontorijs, rupibus, scopulis,
montibus, collibus, vallibus, tesquis, fontibus, fluminibus, riuis, ac
denique villis seu domicilijs suis nomina dederint, quorum hodie plaraque
retinentur et in vsu sunt, aperte narratur. Itaque Noruagi occupata iam
Islandia 60. annorum spacio, aut circiter, habitabiles partes sua
multitudine implent: Centum vero prope modum annis Ethnici manserunt, ci
paucissimos, qui in Noruagia forte sacro fonte abluti fuerant, excipias.
[Sidenote: 974.] Annis autem vix centum a primo ingressu elapsis, mox de
religione Christiana agi coeptum est, nempe circa annum Domini 974. qua res
non sine insigni rebellione plusquam 20 annis varie a multis tentata est.
[Sidenote: Fredericus Saxo.] Commemorantur autem duo Episcopi extranei, qui
cum alijs, in conuertenda ad fidem Christi insula, diligenter laborarint:
Prior Fridericus, Saxo natione, qui anno 981. ad Islandos venit, atque
docendi munere strenue functus est, ac tantum fecit, vt Anno 984, sacra
ades Islandis in vsu fuerint.
Alter vero ille extraneus Episcopus siue concionator, quem Thangbrandt
nuncupauere, anno 997. in Islandiam primum venit.
[Sidenote: Anno Dom. 1000.] Hinc post 26, annorum disceptationem de
religione, tandem Anno 1000. in conuentu generali omnium incolarum decretum
est, vniuersali eorundem consensu, vt Ethnicorum numinum cultu seposito,
religionem sectarentur Christianam.
Rursus in solenni incolarum conuentu Anno 1050. sancitum est, vt leges
seculares seu politica (quarum constitutiones allatas ex Noruagia quidam
Vlfliotus, Anno 926. Islandis communicarat) vbique cederent iuri Canonico
seu diuino.
Anno 1056. abit peregre ex Islandia Isleifus quidam, in Episcopum Islandia
ordinandus.
Redit ordinatus in Islandiam, et Cathedram Schalholtensem adit Anno 1057.
Moritur 1080. Atatis 74. 4. Kalendas Iulias.
Videbuntur forsitan hac minuta, concisa, vilia, nec narratione satis digna,
cum multis forte qua sequuntur: Sed nec historiam Romanam conteximus, nec
tam minuta erunt, quin contra Krantzij et aliorum errores conuincendos,
prout nostrum est institutum, valeant. Et certe, quantum ad fidem nostrarum
Chronologiarum, constat Saxonem Grammaticum non parum illis tribuisse:
Cuius, in prafatione sua Dana, hac sunt verba. Nec Thylensium inquit, (sic
enim Islandos appellat) industria silentio obliteranda: qui cum ob natiuam
soli sterilitatem, luxuria nutrimentis carentes, officia continua
sobrietatis exerceant, omniaque vita momenta ad alienoram operum notitiam
conferre soleant, inopiam ingenio pensant.
Enter page number
PreviousNext
Page 94 of 125
Words from 95771 to 96789
of 127955