Northern Europe - The Principal Navigations, Voyages, Traffiques And Discoveries Of The English Nation - Volume 1 - Collected By Richard Hakluyt
- Page 103 of 125 - First - Home
[Sidenote: Munsterus Krantzius.] Commum tecto, victu, statu, (hic Krantzius
habet, strato) gaudent cum iumentis.
Item: Solo pastu pecorum et nunc
captura piscium victitant.
Hac sunt et sequentia, qua Krantzius suo Munstero pramansa, in os ingessit,
adeo vt Munstero non opus fuent ea vel semel masticare, quod ex collatione
vtriusque patet. Munsterus enim hac opprobria, vt ex Krantzij in suam
Noruegiam prafatione hausta deglutierat, ita eadem cruda lib. 4.
Cosmographia capit. 8. in gentem nostram euomit. Qua hactenus fuerunt, etsi
satis grauia sunt, tolerabiliora tamen erant. Hoc vero commentum
malignissimum, et qua sequentur, non facile est sine stomacho praterire.
Nostrum igitur est, etiam hic veritatem asserere, et mendacium in Authoris
caput retorquere.
Tecto: Primum igitur quod de commum tecto (vti etiam de victu et statu) cum
iumentis dicunt, falsum et erroneum clamamus, teste non modo re ipsa, si
quis id hodie perquirere volet: Sed etiam multorum extraneorum, qui aliquot
apud nos annos egerant, et veritati plus quam gentem nostram calumniandi
affectui tribuunt, experientia; qui ipsi domos et habitationes nostras
viderunt, et norunt in singulis pradijs seu villis, multas esse distinctas
domus: nempe in abiectissimis et vilissimis 7. vel 8. in maioribus, nunc
decem, nunc 20. In maximis, nunc 40, nunc 50; qua vt plurimum, et tecto et
parietibus distincta, vni possessori vel domino, raro duobus aut tribus,
rarissime pluribus inseruiunt, ac vsibus quotidianis et domesticis
sufficiunt. Vnde facile intelligis, Lector, quam vere eodem tecto cum
iumentis vtantur Islandi, cum singuli rustici in hac domuum varietate,
peculiaria bouilia, ouilia, equitia, agnilia, debitis interuallis dissita
habeant, qua serui, quoties opus est, petunt, vnde rursus habitationem
subinde repetunt.
Quod autem quidam in mappa Islandia de prouinca Skagefiord annotauit, sub
eodem tecto homines, canes, sues et oues, viuere, partim falsum, partim
minime mirandum est. De ouibus quidem, vt iam dictum est, et pracipue
suibus (cum illa prouincia sues non habeat) falsum: De canibus haud mirum,
cum illis nec regum aula caruerint nec hodie careant, vt nimis omnibus est
notum. Sed de canibus paulo post Sect 7. huius.
Victu. An iumentorum pabula possint commode victus appellatione contineri,
merito dubitauerim. Cum Doletus, Ciceronis interpretem agens, dicat:
Victum, inquit, cum iureconsultis, ita exponemus, vt victus verbo
contineantur, qua esui, potui, cultuique corporis, quaque ad viuendum
homini sunt necessana. Et Vlpianus, de verborum significat. Ijsdem verbis
victum definit. Hoc loco vero Authores illi, etiam iumentorum pabula,
victum appellant.
Caterum videamus quomodo hic eluceat veritatis et candoris prastantia.
Iumenta non habemus praterquam equos et boues: His gramina et foenum (nisi
vbi foeni inopia obrepit) pabulum, aqua potum prabet. At hi ipsi scriptores
fatentur, Islandos piscibus, butyro, carnibus, tum bubulis, tum ouillis,
etiam frumento, licet pauco et aduentitio viuere. Non igitur cibum habent
cum brutis communem, quod tamen ijdem his verbis asserunt. Communi victu
gaudent cum iumentis: Quod quid sit Munstero, ipse paulo superius haud
obscure docuit. Islandia, innquit, populos multos continet, solo pecorum
pastu, et nunc captura piscium victitantes. Quid autem est pecorum pastus,
aliud, quam pecorum cibus? ait Doletus: nisi Munsterus forte pecorum
pasium, ipsa pecora ad pastum hominum mactata appellet: cui, vt existimo,
vsus Romanorum refragatur, qui, vt homines vesci, ita pecora pasci docuit:
hominumque victum pecorum autem, pastum et pabulum vocari iussit. An vero
existimem tam dementes fuisse Munsterum et Krantzium vt senserint Islandos
graminibus et foeno viuere? Quo miseria Nabuchodonozor, diuina vltionis
iugum subiens redactus est Dani 4. 30. Facile dabimus multa, quibus
homines, non modo nostrates, sed vestrates quoque vescuntur, iumenta et
pecora forte non reijcere, si familiari pabulo destituantur. Vt equi
frumento et panibus hordeaceis pascuntur: ijdem lac (quemadmodum etiam
vituli et agni) et cereuisiam, si offeratur bibunt, et quidem auide. Sed et
canes quavis fercula et cibaria deuorant. An idcirco quisquam dicet,
homines communi victu cum canibus et iumentis gaudere?
Iam quacunque famis grassantis tempore contigere pro vniuersali gentis
alicuius consuetudine in historiam referri non debent. Vt non licet nobis
de extraneis scribere huius aut illius terra populos canum murium aut
felium vsu victitare solitos, etsi forte fame siue obsidione, siue alioqui
annonas charitate inualescente immissa, id factitarint.
Potum autem interdum esse multis cum iumentis communem non magnopere
contraibimus: nempe aquam limpidissimam, naturalem ilium potum omnibus
animantibus a Deo creatum quem etiam ex parte, medicina consulti comendant,
imo nec patres Hebrai nec ipse Seruator noster fastidiebat.
Ad amictum vero quod attinet, (Nam et amictum victus vocabulo
comprehendimus) nequaquam hic cum iumentis communis est. Illa enim pilis et
villis natura (quod Munsterum et Krantzium nouisse iurarim) vestiuit:
homines, alioqui nudi, pannis corpus induere necesse habent. Hac indumenta,
qua quidem Islandia suppeditat, ex lanis ouium conficiuntur. Sed non
cogitaram ideo recte dici, amictum esse nobis cum ouibus communem siue
eundem. Vtuntur etiam extranei pannis ex ouilla lana confectis, licet
artificio subtiliore. Sed de indumentis nihil: Stultum enim est, ex eo
laudem vel superbam astimationem quarere quod natura nostra infirmitatem
arguit.
Statu. Restat ille status quem cum brutis habere communem dicimur. Qui
qualis aut cuiusmodi sit, aut eum esse velint nostri scriptores, certe non
facile assequor. Status inquit Doletus est vel corporis, vel causarum vel
ordinis et conditionis. Certe alium esse statum nostri corporis quam
iumentorum (nam prater duos pedes etiam manus habemus et corpore ac vultu
sursum erecto incedimus) alium item ordinem et conditionem nostram ducimus.
Illi boni viri si id de se aut alijs cognitum habent fateantur. Nos hac tam
vana et in Deum creatorem nostrum tam contemptibilia irridemus, nec
prolixiore tractatu dignamur.
[Sidenote: Occasi harum fabularum.] Caterum quia nostrum est nec amori
patria, nec vlli rei tantum tribuere, quin plus semper et vbique veritati
largiamur: Dicam quid sit quod huic infami scriptorum conuicio occasionem
forte dederit.
Sunt in vicinia Schalholtia, ad littus Islandie australe paroechiola tres,
inter duos rapidissimos amnes Thiorsaa et Olffwis Aa intercepta; qua et
syluis et cespitibus consueto gentis ad focos alendos fomite fere
destituuntur. In istis paroechijs habitantes et si qui sint vicini, quamuis
plures eorum, vt de omnibus rebus ad rem familiarem pertinentibus, ita
etiam de his, qua ad focos et balnea opus habent, sibi opportune
prospiciunt: Tamen sunt inter eos quidam sed infirma tantum sortis coloni,
qui quoniam estis rebus domi destituantur, nec aliunde petere eas valeant
in culinis foeno ad coquendos cibos vtuntur:
Enter page number
PreviousNext
Page 103 of 125
Words from 104859 to 105877
of 127955