Northern Europe - The Principal Navigations, Voyages, Traffiques And Discoveries Of The English Nation - Volume 1 - Collected By Richard Hakluyt
- Page 122 of 243 - First - Home
Anchurus Existimans, Nihil Esse Anima
Pretiosius, Sese Viuum In Illud Profundissimum Chasma Pracipitem Dedit:
Idque Tanto Animi Cum Feruore, Vt Neque Parentis Desiderio, Neque
Dulcissima Coniugis Amplexu Vel Lachrymis, Ab Isto Proposito Se Retrahi
Passus Sit.
Nec inferiorem multo consecuti sunt gloriam Sperthius & Bulis, Lacedamonij,
qui ad auertendam potentissimi Regis Persarum Xerxis, ob occisos a
Lacedemonijs Darij patris legatos, vltionem, ad Regem profecti sunt, & vt
legatorum necem in se, non in patria vlcisceretur, erectis & constantibus
animis sese obtulerunt.
Qua vero res, Sereniss. Princeps, illos ac alios complures mouit, vt patria
flagrantes amore, nullum pro ea periculum, nullas molestias, imo ne mortem
ipsam recusarint, ea profecto me quoque impulit, non quidem, vt quemadmodum
illi, mortem sponte oppeterem, aut me mactandum vltro offerrem, sed tamen,
vt id quod solum possem, in gratiam patria tentarem: Hoc est, vt scriptorum
de ea errores colligerem & rumusculos vanos refellerem: Ac ita rem profecto
periculosam, & multorum forsan sinistro obnoxiam iudicio, aggrederer.
In eo proposito me etiam Cn. Pompeij exemplum confirmauit: Quem rei
frumentariaa apud Romanos procuratorem, cum in summa Vrbis annona
charitate, in Sicilia, Sardinia & Africa frumentum collegisset, maiorem
patria, quam sui, tradunt rationem habuisse. Cum enim Romam versus
properaret, & ingenti ac periculosa oborta tempestate, Naucleros trepidare,
nec se ventorum aut maris savitia committere velle animaduerteret, ipse
nauim primus ingressus, anchoras tolli iussit, in hac verba exclamans: Vt
nauigemus vrget necessitas: vt viuamus, non vrget. Quibus vir
prudentissimus innuisse videtur, patria periclitantis maiorem habendam
rationem, quam priuata incolumitatis.
Hunc ego sic imitor,
(Si parua licet componere magnis, & muscam Elephanto conferre) vt collectis
ac comportatis ijs, quibus ad succurrendum gentis nostra nomini ac fama,
apud extraneos, ex maleuolorum quorundam inuidia iam diu laboranti vterer;
paucula hac in lucem emittere, meque pelago huic quantumuis turbulento
committere, lintea ventis tradere, cumque illo exclamare non dubitem: Vt
scribamus, vrget necessitas: Vt vero scriptum nostrum, cuiusuis, delicato
palato, vbique satisfaciat, aut omnem Momi proteruiam effugiat, non vrget.
Institutum meum complures probaturos spero: successum forsan non itidem
omnes probabunt. Nihiiominus tamen maiorem habendam rationem patria,
multorum hactenus opprobria & contumelias sustinentis, quam siue laudis,
siue vituperationis, ad me ipsum hinc forsan reditura, existimabam. Quid
enim causa esse potest, cur nonnullorum odium & inuidentiam, cum hoc
patria, benefaciendi seu gratificandi studio forte coniunctam recusem?
Quodsi scriptorum errores liberius notare, si quorundam calumnias durius
perstringere videbor, eos tamen aquos me habiturum censores confido, qui
paulo diligentius animaduertere volent, quam parum tolerabiles sint
scriptorum de nostra gente errores: quot etiam & quam graues quorundam in
nos calumnia, quibus nationem nostram varijs modis laccssiuere, & etiamnum
lacessere non desistunt. Dandum etiam aliquid omnibus congenito soli
natalis amori est; Dandum iusto, ob hanc patria illatam iniuriam, dolori.
Et ego quidem, quantum fieri potuit, vbique mihi temperaui, ac a conuitijs
abstinere volui: quod si quid videatur mollius dicendnm fuisse, id pradicta
ratione veniam, spero, merebitur.
Cum igitur hac mihi subeunda sit alea, quod omnibus scriptum aliquod
edituris in more positum animaduerto, id mihi hoc tempore solicite curandum
est: Nempe vt patronum & mecanatem aliquem huic meo commentariolo quaram,
sub cuius nomine & numine, tutius in vulgi manus exeat.
Enter page number
PreviousNext
Page 122 of 243
Words from 64118 to 64620
of 127955