Northern Europe - The Principal Navigations, Voyages, Traffiques And Discoveries Of The English Nation - Volume 1 - Collected By Richard Hakluyt
- Page 140 of 243 - First - Home
Qui Si Secundum Profunditatem Terra Fiat,
Succussio A Possidoneo Appellatur Vel Hiatus Erit, Vel Pulsus.
Hiatu terra
dehiscit:
Pulsu eleuatur intumescens, & nonunquam, vt inquit Plinius
[Sidenote: Lib. 2. cap. 20.], motes magnas egerit: Cuiusmodi terramotus iam
mentionem fecimus, maritima Islandia Australis Anno 1581 infestantis quique
a Pontano his verbis scitissime describitur.
Ergo incerta ferens raptim vestigia, anhelus
Spiritus incursat, nunc huc, nunc percitus illuc,
Exploratque abitum insistens, & singula tentat,
Si qua forte queat victis erumpere claustris.
Interea tremit ingentem factura ruinam
Terra, suis quatiens latas cum moenibus vrbes:
Dissiliunt auulsa iugis immania saxa, &c.
Hac addere libuit, non quod cuiquam hac ignota esse existimemus; sed ne nos
alij ignorare credant, atque ideo ad suas fabulas, quas hinc extruunt,
confugere velle.
Caterum video quid etiamnum admirationem non exiguam scriptoribus moueat,
in his, quos ignoranter fingunt, tribus Islandia montibus, videlicet cum
eorum basin semper ardere dicant, summitates tamen nunquam niue careant.
Porro id admirari, est prater authoritatem tantorum virorum, quibus Atna
incendium optime notum erat, qua, cum secundum Plinium hybernis temporibus
niualis sit, noctibus tamen, eodem teste, semper ardet. Quare etiam
secundum illos, ille mons, cum adhac niuium copia obducitur, & tamen ardeat
sordidarum animarum quoque erit receptaculum: id quod Hecla propter niues
in summo vertice & basin astuantem, adscribere non dubitarunt. [Sidenote:
Cardanus.] Vix autem mirum esse potest, quod ignis montis radicibus latens,
& nunquam, nisi rarissime erumpens, excelsa montis cacumina, qua niuibus
obducuntur, non collique faciat. Nam & in Caira, altissima montis cacumina
niuibus semper candentia esse perhibentur: & in Beragua quidem similiter,
sed 5000 passuum in coelum elata, qua niuibus nunquam liberentur, cum tamen
partibus tantum decem ab aquatore distent. Vtramque hanc prouinciam iuxta
Pariam esse sitam accepimus. Quid? quod illa Teneriffa (qua vna, est ex
insulis Canarijs, qua & fortunata) pyramis, secundum Munsterum, 8 aut 9
milliarium Germanicorum altitudine in aera assurgens, atque instar Atna
iugiter conflagrans, niues, quibus media cingitur, teste Benzone Italo,
India occidentalis Historico, non resoluit. Quod ipsum in nostra Hecla quid
est, quod magis miremur? Atque hac ita breuiter de incendijs montanis.
Nunc illud quoque castigandum arbitramur, quod hos montes in coelum vsque
attolli scribant. Habent enim nullam pra cateris Islandia montibus
notabilem altitudinem. Precipue tertius ille Helga a Munstero appellatus,
nobis Helgafel. i. Sacer mons, apud monasterium eiusdem nominis, nulla sui
parts tempore astiuo nimbus obductus, nec montis excelsi, sed potius collis
humilis nomen meretur, nunquam, vt initio huius sectionis dixi, de incendio
suspectus. Nec vero perpetua niues Hecla, vel paucis alijs adscribi
debebant: Permultos enim habet eiusmodi montes niuosos Islandia, quos omnes
vel toto anno, non facile collegerit aut connumerarit, horum pradicator &
admirator Cosmographus. Quin etiam id non negligendum, quod mons Hecla non
occidentem versus, vt a Munstero & Zieglero annotatum est, sed inter
meridiem & orientem positus sit. Nec promontorium est: sed mons fere
mediterraneus.
[Sidenote: Annales Islandia.] Incendia perpetua ragi, &c. Quicunque
perpetuam flammarum cructationem Hecla adscripserunt, toto coelo errarunt,
adeo, vt quoties flammas eructarit, nostrates in annales retulerint, viz.
anno Christi 1104. 1157. 1222. 1300. 1341. 1362. & 1389. Neque enim ab illo
de montis incendio audire licuit, vsque ad annum 1558.
Enter page number
PreviousNext
Page 140 of 243
Words from 73497 to 74000
of 127955