Northern Europe - The Principal Navigations, Voyages, Traffiques And Discoveries Of The English Nation - Volume 1 - Collected By Richard Hakluyt
- Page 127 of 243 - First - Home
Et Hoc In Illa Ciuitate, Qua
Plurimos Annos Commercia Sua Magno Suorum Cum Lucro In Islandia Exercuit,
Impune Fecit.
Ioachimus Leo nomen illi est, dignus certe qui Leones pascat.
Reperiuntur praterea multi alij scriptores, qui cum miracula natura, qua in
hac Insula creduntur esse plurima, & gentis Islandica mores ac instituta
describere se velle putant, a re ipsa & veritate prorsus aberrarunt,
nautarnm fabulas plusquam aniles, & vulgi opiniones vanissimas secuti. Hi
Scriptores etsi non tam spurca & probrosa reliquerunt, quam sordidus iste
Rhythmista: multa tamen sunt in illorum scriptis, qua illos excusare non
possunt, aut prorsus liberare, quo minus innocentem gentem suis scriptis
deridendam alijs exposuerint. Hac animaduertens, legens, expendens, subinde
nouis, qui Islandorum nomen & astimationem laderent, scriptoribus ortis,
alienorum laborum suffuratoribus impudicis, qui etiam non desinunt gentem
nostram nouis conspurcare mendacijs, lectoresque noua monstrorum
enumeratione & descriptionibus fictis deludere, sape optabam esse aliquem,
qui ad errata Historicorum, & aliorum iniquorum censorum responderet,
quique aliquo scripto innocentem gentem a tot conuicijs si non liberaret,
certe aliquo modo apud pios & candidos Lectores defenderet. Quare hoc
tempore Author eram honesto studioso, Arngrimo Iona F. vt reuolutis
scriptorum monumentis, qui de Islandia aliquid scripserunt, errores &
mendacia solidis rationibus detegeret. Ille etsi primo reluctabatur, vicit
tamen demum admonitio, amorque communis patria, ita vt hunc qualemcunque
commentariolum conscriberet, non ex vanis vulgi fabulis, sed & ex sua &
multorum fide dignorum experientia, comprobationibus sumptis.
Ille vero, qui hanc rem meo est aggressus instinctu, vicissim a me suo
quasi iure flagitabat, vt in has pagellas, vel tribus saltem verbis
prafarer: existimans aliquid fidei vel authoritatis opusculo inde
conciliatum iri. Quare vt mentem breuiter exponam: Ego quidem & honestam &
necessariam quoque operam nauasse eum iudico, qui non modo scriptorum
varias sententias de rebus ignotis perpendere, & inuicem conferre, nec non
ad veritatis & experientia censuram exigere: Sed etiam patriam a venenatis
quorundam sycophantarum morsibus vindicare conatus sit. Aquum est igitur,
Lector optime, vt quicquid hoc est opusculi, velut sanctissimo veritatis &
patria amore aduersus Zoilorum proteruiam munitum & muniendum excipias.
Vale.
Gudbrandus Thorliacus Episcopus
Holensis in Islandia.
Anno 1592. Iul. 29.
[Footnote: In the original edition of the description of Iceland by
Arngrimus, follow these lines:
¶ Authoris ad Lectorem.
Imbute Lector suauis arte Palladis,
Lector benigne, humane, multum candide,
Qui cuncta scis collis sacri mysteria:
Has videris si forte quando paginas
Non lectione sique dedignabere,
Fac, nos tuo candori vt hac committimus
Et aquitati, fronte sic non tetrica,
Vultu legas nec ista quando turbido:
Communis vnquam sortis haud sis immemor,
Infirmitas quam nostra nobis contulit.
Obnoxius nam non quis est mortalium
Erroribus nauisque semper plurimis?
Quod si diu multumque cogitauens,
Nostris eris conatibus paulo aquior,
Tuis & isto rite pacto consules:
Candore nam quo nostra arctans vtere,
En te legentes rursus vtentur pari:
Sic ipse semper alteri qua feceris.
Aqualitatis lege & hac fient tibi.
De gente multis pradicata Islandica
Authoribus quamuis probata maximis,
Nostro periclo hucusque vulgo credita,
Licere nobis credimus refellere,
Non vt notam scriptorum muram nomini,
Nostrum sed a nota probosa vindicem:
Hoc institutum iusque fasque comprobant:
Hoc nostra consuetudo lexque comprobant:
Hoc digna lectu exempla denique comprobant.
Ergo faue:
Enter page number
PreviousNext
Page 127 of 243
Words from 66652 to 67153
of 127955