Northern Europe - The Principal Navigations, Voyages, Traffiques And Discoveries Of The English Nation - Volume 1 - Collected By Richard Hakluyt
- Page 230 of 243 - First - Home
Hanccine
Statuistis Gratiam Deberi Islandia, Qua Vrbi Vestra Iam Plurimos Annos,
Exportatis Affatim Nostratium Quibusuis Commodis, Pecudum, Pecorumque
Carnibus Butyro Et Piscium Copia Quotannis, Pene Immodica, Quadam Quasi
Cella Penuaria Fuit?
[Sidenote:
Vrbes Anglia commercia olim in Islandia
excercentes.] Sensere huius Insula commoda etiam Hollandia olim et Anglia
vrbes aliquot: Praterea Danis, Bremensibus, et Lubecensibus cum Islandis
commercia diu fuerunt. Sed a nullis vnquam tale encomium, talem gratiam
reportarunt, qualis hac est Gregoriana calumnia: In vestra, vestra inquam
vrbe, nata, edita, iterata, si non tertiata: qua alias nationes, quibus
Islandia vix, ac ne vix quidem, nomine tenus, alioqui innotuerat, ad huius
gentis opprobrium et contemptum armauit: quam a ciue vestro acceptam
iniuriam, iam 30. annos, et plus eo, Islandia sustinet. Sed etiam, inscio
magistratu, eiusmodi multa sape fiunt: Neque; enim dubitamus, quin viri
boni eiusmodi scripta famosa indigne ferant, et ne edantur, diligenter
caueant: cum tales editiones pugnent cum iure naturali: Ne alteri facias,
quod tibi factum non velis: Et Casareo, de libellis famosis: in quo
irrogatur poena grauissima ijs, qui tales libellos componunt, scribunt,
proferunt, emi vendiue curant, aut non statim repertos discerpunt.
Caterum iam tandem receptui canamus: Nosque ad te, Islandia parens
carissima, quam nec paupertas, nec frigora, nec id genus incommoda alia,
quamdiu Chnsto hospitia cupide et libenter exhibere non desistis, inuisam
fecient conuertamus: Vbi te primum ad id quod modo diximus, nempe serium et
ardens studium ac amorem DEI, et diuina scientia, nobis in Christo
patefacta, totis viribus hortamur: vt vni huic cuncta posthabeas, doctrina
et verbi cupiditate flagres: Sacrum ministerium et ministros, non parum
cures, non contemnas aut odio prosequeris: sed reuerearis, foueas, ames.
Contra facientes, pro impijs et profanis habeas: vt omnia ad pietatis et
honestatis prascriptum geras, in vita priuata et communi, vt huic status et
ordines Ecclesiastici et Politici, in vniversum obtemperent: In vtroque
vita genere ab illi amussi seu norma aqui et boni dependeas, et cateros qui
pertinacia ac impietate ab ea deflectunt, auersens, quos aquum est poenis
condignis affici, id quod magistratur cura futurum non diffidimus. In
pritmis vero nullos nisi spectata fidei et probitatis viros, quique ad
istas virtutes, reliquas huc pertinentes coniungant, ad gubernacula
admittas, qua ratione reliquis incommodis rite occurritur Res ista enim, si
probe curetur, vt videlicet, qui munus publicum gerunt, ex bonis omnibus
optimi quique deligantur, improbi et huic rei inepti, procul inde
arceantur, subditorum conditio, longe erit optatissima: vita et mores tanto
magis laudabiles sequentur: pietas et honestas tanto erunt illustriores. At
vero si secus fiat. si Pastores Ecclesiarum suo muneri, vel vita vel
doctrina non respondeant, si ad administrationem politicam promiscue
admittantur, quicunque eo propria leuitate, ambitione vel auaritia et
contentione honoris, ruunt: si ijdem criminum aut improbitatis, vel
suspecti vel conuicti sint, aut suspectorum et conuictorum protectores, vel
ijsdem illicite indulgentes, quis tuus quaso demum futurus est status? qua
facies? qua conditio? Certe longe omnium miserrima. Nec enim alio pacto
citius ad ruinam et interitum tuum appropinquabis, quam si istis te
regendam commiseris, qui quod in ijs est, licet sint et ipsi ex tuis,
iugulum tuum, propter emolumenta priuata, et odia latentia, quotidie petere
contendunt/ Quamobrem (ne ista pluribus agam) quanti intersit, vt hac probe
curentur, facile, o Patria, intelligis.
Enter page number
PreviousNext
Page 230 of 243
Words from 120094 to 120621
of 127955