Journals Of Expeditions Of Discovery Into Central Australia And Overland From Adelaide To King George's Sound In The Years 1840-1: Sent By The Colonists Of South Australia By Eyre, Edward John
- Page 792 of 914 - First - Home
Quinetiam Ii Sunt
Indigenarum Mores, Ut, Adveniat Modo Forma Sub Pessima Morbus, Velox Et
Virulentus Qualis Nusquam Alias Illico Latissime Effluat.
Licet bene
sciant hae gentes, hunc, sicut ejus modi alii morbum per contactum
contractum esse illis tamen pestem cujus indies spectantur tantae tamque
terribiles offensiones, vitare minime curae est.
Vidi egomet plurimos non
modo aegrotorum in tentoriis otiari, verum etiam foedatus ita secure
induere vestes aut iisdem in stragulis cubare, ac si optima ibi adesset
sanitas. Mihi stationem publicam ponendi causa ad "Morrandi" in mensa
Octobris, 1841, advenienti, occurrebant populi morbis poene liberi
formam atque membra bene formati; postea autem ex frequenti cum oppido
et proximis stationibus commercio, circa Octobrem 1844, morbos quam
maxime horridos contraxerant. Inde eo tempore moribundi erant plurimi,
nonnulli mortui, paucique ex iis, qui frequenter coibant, ex omni aetate
et sexu hujusce pestis formis omnino expertes erant. Apud indigenas
morbus hic eodem fere modo quo apud Europaeos sese ostendere videtur
variis tamen ex causis etiam magis odiosum, eo praesertim quod pustulae
rotundae, magnitudinem fere uncialem habentes, simul in cute exsurgunt.
His gradatim, cum pure effluente, pars media expletur, et inde magis
magisque crescentibus et dispersis corporis universi superficies tabe ac
scabie laborat, quae propinquantibus simul horrorem ac nauseam movent.
Ulcera haec aliquando infra sex vel octo menses ipsa se cohaerent;
plerumque autem incitamentorum et vi causticorum ad locum adhibita infra
hebdomadas tres sanantur. Nec minus apud indigenas quam apud Europaeos,
remedium hujusoe morbi speciale: medicamenta sunt mercurialia, majore
tamen illis cum periculo, tum propter eorum mores, quum quod plerumque
sub dio vivunt, omni absente medicina.
Enter page number
PreviousNext
Page 792 of 914
Words from 220764 to 221023
of 254601