Septimus Henricus tumulo requiescit in isto,
Qui regum splendor, lumen et orbis erat.
Rex vigil et sapiens, comes virtutis, amatur,
Egregius forma, strenuus atque potens.
Qui peperit pacem regno, qui bella peregit
Plurima, qui victor semper ab hoste redit,
Qui natas binis conjunxit regibus ambas,
Regibus et cunctis faedere junctus erat.
Qui sacrum hoc struxit templum, statuitque; sepulchrum
Pro se, proque sua conjuge, proque domo.
Lustra decem atque; annos tres plus compleverit annos,
Nam tribus octenis regia sceptra tulit;
Quindecies Domini centenus fluxerat annus,
Currebat nonus, cum venit atra dies;
Septima ter mensis lux tunc fulgebat Aprilis,
Cum clausit summum tanta corona diem.
Nulla dedere prius tantum sibi saecula regem
Anglia, vix similem posteriora dabunt.
Septimus hic situs est Henricus gloria regum
Cunctorum, ipsius qui tempestate fuerunt;
Ingenio atque; opibus gestarum et nomine rerum,
Accessere quibus naturae dona benignae:
Frontis honos facies augusta heroica forma,
Junctaque ei suavis conjux per pulchra pudica,
Et faecunda fuit; felices prole parentes,
Henricum quibus octavum terra Anglia debet.
Under the figure of the king.
Hic jacet Henricus ejus nominis septimus, Anglicae quondam rex,
Edmundi Richmondiae comitis filius, qui die 22 Aug. Rex creatus,
statim post apud Westmonasterium die 30 Octob. coronatur 1485.
Moritur deinde 21 die Aprilis anno aetat. 53, regnavit annos 23,
menses 8, minus uno die.
Under the queen's figure.
Hic jacet regina Elizabetha, Edvardi quarti quondam regis filia,
Edvardi quinti regis quondam nominatur soror: