Annum Aetatis, Post Quadragesimum, Tertium, Temperamentum
Humidum, Crassum, Pituitarepletum, Catarrhis Saepissime
Profligatum.
Catarrhus, febre, anxietate et dyspnoea, nunquam non
comitatus.
Irritatio membranae piuitariae trachaealis, tussim
initio aridam, siliquosam, deinde vero excreationem copiosam
excitat: sputum albumini ovi simillimum.
Appetitus raro deest: digestio segnior sed secura, non autem sine
ructu perfecta. Alvus plerumque stipata: excretio intestinalis
minima, ratione ingestorum habita. Pulsus frequens, vacillans,
exilis, quandoquidem etiam intermittens.
Febre una extincta, non deficit altera. Aliaque et eadem statim
nascitur. Aer paulo frigidior, vel humidior, vestimentum
inusitatum indutum; exercitatio paulullum nimia; ambulatio,
equitatio, in quovis vehiculo jactatio; haec omnia novos motus
suscitant. Systema nervosum maxime irritabile, organos patitur.
Ostiola in cute hiantia, materiei perspirabili, exitum
praebentia, clauduntur. Materies obstructa cumulatur; sanguine
aliisque humoribus circumagitur: fit plethora. Natura opprimi
nolens, excessus huius expulsionem conatur. Febris nova
accenditur. Pars oneris, in membranam trachaealem laxatam ac
debilitatam transfertur. Glandulae pituitariae turgentes bronchia
comprimunt. Liber aeri transitus negatur: hinc respiratio
difficilis. Hac vero translatione febris minuitur: interdiu
remittitur. Dyspnoea autem aliaque symptomata vere
hypochondriaca, recedere nolunt. Vespere febris exacerbatur.
Calor, inquietudo, anxietas et asthma, per noctem grassantur. Ita
quotidie res agitur, donec. Vis vitae paulatim crisim efficit.
Seminis joctura, sive in somniis effusi, seu in gremio veneris
ejaculati, inter causas horum malorum nec non numeretur.
Quibusdam abhinc annis, exercitationibus juvenilibus subito
remissis, in vitam sedentariam lapsum. Animo in studia severiora
converso, fibre gradatim laxabantur. Inter legendum, et
scribendum inclinato corpore in pectus malum, ruebat.
Enter page number
PreviousNext
Page 199 of 535
Words from 53337 to 53589
of 143308