Europe - The Principal Navigations, Voyages, Traffiques And Discoveries Of The English Nation - Volume 4 - Collected By Richard Hakluyt
- Page 448 of 490 - First - Home
[Sidenote: Ardoh Flumen Influens In Lacum Kitthaym:
De quo
in itinere ad Boghariam scribit Antonius Ienkinsonus.] Eum fluuium Ardoh
illi vocant, qui influit in lacum Kittayum, quem Paraha illi nominant, cui
contermina est gens illa latissime fusa, quam Carrah Colmak appellant, non
alia certe quam Cathaya.
Illic, si necessitas postulabit, opportunum erit
hybernare, se suosque reficere, resque omnes necessarias conquirere. Quod
si acciderit, non dubitat interim plurimum se adiutum iri, plura illic
quaerentem atque ediscentem. Veruntamen sperat aestate eadem ad Cathayorum
fines se peruenturum, nisi ingenti glaciei mole ad os fluuij Obae
impediatur, quae maior interdum, interdum minor est. Tum per Pechoram redire
statuit, atque illic hybernare: vel si id non poterit, in flumen Duinae, quo
mature satis pertinget, atque ita primo vere proximo in itinere progredi.
Vnum est quod suo loco oblitus sum. [Sidenote: Carrah Colmakest Cathaya.]
Qui locum illum Yaks Olgush incolunt, a maioribus suis olim praedicatum
asserunt, se in lacu Kitthayo dulcissimam campanarum harmoniam audiuisse,
atque ampla aedificia conspexisse: Et cum gentis Carrah Colmak mentionem
faciunt (Cathaya illa est) ab imo pectore suspiria repetunt manibusque
proiectis suspiciunt in coelum, velut insignem illius splendorem innuentes
atque admirantes. Vtinam Alferius hic Cosmographiam melius saperet, multum
ad illius vsum adiungeret, qui sane plurimus est. Multa praetereo, vir
amicissime, ipsumque hominem te audire cupio, qui mihi spospondit se in
itinere Duisburgi te visurum. Auet enim tecum conferre sermones, et procul
dubio hominem multum adiuueris. Satis instructus videtur pecunia et gratia,
in quibus alijsque officijs amicitiae feci illi, si vellet, mei copiam.
Enter page number
PreviousNext
Page 448 of 490
Words from 123112 to 123361
of 136233