Europe - The Principal Navigations, Voyages, Traffiques And Discoveries Of The English Nation - Volume 4 - Collected By Richard Hakluyt
- Page 447 of 490 - First - Home
[Sidenote: Insula Vaigats.] Deinde Per Eos Fines Pergere
Ad Tria Quatuorve Milliaria Nautica, Relicta Insula Quam Vaigats Vocant,
Media Fere Via Inter Vgoriam Et Nouam Zemblam:
[Sidenote:
Sinus inter
Vaigats et Obam vergens per meridiem.] tum Sinum quendam paeterire inter
Vaigats atque Obam, qui per Meridiem vergens pertingit ad terram Vgoriae, in
quem confluunt exigui duo amnes Marmesia atque Karah [Marginal note: Vel
Naramsey et Cara reca.], ad quos amnes gens alia Samoedorum accolit immanis
et efferata. Multa in eo tractu loca vadosa, multas cataractas inuenit; sed
tamen per quas possit Nauigari. [Sidenote: Littus Obae incolitubar Ostijs
trium dierum itinere.] Vbi ad fluuium Obam peruentum fuerit, qui quidem
fluuius (vt referunt Samoedi) septuaginta habet ostia, quae propter ingentem
latitudinem multas magnasque concludentem Insulas, quas varij incolunt
populi, vix quisquam animaduertat, ne temporis nimium impendat, constituit
ad summum tria quatuorve tentate ora, ea praesertim quae ex consilio
Incolarum, quos in itinere aliquot habiturus est, commodissima videbuntur,
triaque quatuorve eius regionis nauigiola tentandis Ostijs adhibere, quam
fieri potest ad littus proxime, (quod quidem sub itinere trium dierum
incolitur) vt quo loco tutissime nauigan possit, intelligat.
[Sidenote: Yaks Olgush locus super Obam fluuium duodecim dierum itinere a
mari.] Quod si nauim per fluuium Obam aduerso amne possit impellere, prima
si poterit cataracta, eaque, vt verisimile est, commodissima, ad eumque
locum appellere, quem aliquando ipse cum suis aliquot per Sibericorum
regionem terra adijt, qui duodecim iuxta dierum itinere distat a Mari, qua
influit in mare flumen Ob, qui locus est in continente, prope fluuium Ob
cui nomen est Yaks Olgush, nomine mutuato ab illo magno Profluente flumini
Ob illabente, tum certe speraret maximas se difficultates superasse.
Referunt enim illic populares, qui trium duntaxat dierum nauigatione ab eo
loco abfuerunt (quod illic rarum est, eo quod multi ad vnum duntaxat diem
cymbas pelliceas a littore propellentes oborta tempestate perierunt, cum
neque a sole neque a syderibus rectionem scirent petere) per transuersum
fluminis Ob, vnde spaciosum esse illius latitudinem constat, grandes se
carinas praeciosis onustas mercibus magno fluuio delatas vidisse per Nigros,
puta AEthiopes.
Enter page number
PreviousNext
Page 447 of 490
Words from 122774 to 123111
of 136233