Europe - The Principal Navigations, Voyages, Traffiques And Discoveries Of The English Nation - Volume 4 - Collected By Richard Hakluyt






















































































 - 

Serenissime princeps; frater et amice charissime, ex ijs que nobiscum egit
S. V. illustris legatus, intelleximus, quam grate vobis faceremus - Page 273
Europe - The Principal Navigations, Voyages, Traffiques And Discoveries Of The English Nation - Volume 4 - Collected By Richard Hakluyt - Page 273 of 490 - First - Home

Enter page number    Previous Next

Number of Words to Display Per Page: 250 500 1000

Serenissime Princeps; Frater Et Amice Charissime, Ex Ijs Que Nobiscum Egit S. V. Illustris Legatus, Intelleximus, Quam Grate Vobis Faceremus Satis, Si Legatum Aliquem Cum Mandatis Instructum, Ad S. V. Ablegaremus.

In quo certe quidem instituto adeo nobis ex animo placuit, quod est honeste postulatum, vt non nisi praestita re, possemus nobis quoquo modo satisfacere.

Atque cum id haberemus apud nos decretum, nobis non incommode incurrit in mentem et oculos Hieronimus Bowes miles, ex nobilibus nostris Domesticis, plurimum nobis dilectus, quem, inpraesentiarum ad S. V. ablegamus, cuius prudentiae et fidei, totum hoc quicquid est, quod ad Serenitatum mutuo nostrarum dignitatem omandam pertinere posse arbitramur, commisimus. In quo munere perfungendo, quin omnem curam et diligentiam sit collaturus, neutiquam dubitamus: a S. autem V. rogamus, velit ei eam fidem habere in ijs persequendis quae habet a nobis in mandatis, quam nobis habendam putaret, si essemus praesentes. Praeterea, cum nobis multum charus sit Robertus Iacobus medicus, quem superiori [Marginal note: 1582.] anno, ad S. V. misimus, rogamus vt eum eo loco S. V. habeat, quo virum probatissimum, et singulari quam plurimarum virtutum laude ornatum habendum esse, boni principes censent. Quem a nobis neutiquam ablegauissemus, nisi amicitiae nostrae, et studio gratificandi S. V. plurimum tribuissemus. In qua dum voluntate manemus erga S. V. non nisi optime de bonis vestris meritis in praefatum Iacobum nobis pollicemur. Et Deum Opt. Max. precamur, vt S. V. saluam conseruet, et incolumem. Datae e Regia nostra Grenouici 19 die mensis Iunij, Anno Domini 1583, regni vero nostri vicessimo quinto.

Enter page number   Previous Next
Page 273 of 490
Words from 75400 to 75649 of 136233


Previous 273 274 275 276 277 278 279 280 281 282 Next

More links: First 10 20 30 40 50 60 70 80 90 100
 110 120 130 140 150 160 170 180 190 200
 210 220 230 240 250 260 270 280 290 300
 310 320 330 340 350 360 370 380 390 400
 410 420 430 440 450 460 470 480 490 Last

Display Words Per Page: 250 500 1000

 
Africa (29)
Asia (27)
Europe (59)
North America (58)
Oceania (24)
South America (8)
 

List of Travel Books RSS Feeds

Africa Travel Books RSS Feed

Asia Travel Books RSS Feed

Europe Travel Books RSS Feed

North America Travel Books RSS Feed

Oceania Travel Books RSS Feed

South America Travel Books RSS Feed

Copyright © 2005 - 2022 Travel Books Online