Europe - The Principal Navigations, Voyages, Traffiques And Discoveries Of The English Nation - Volume 4 - Collected By Richard Hakluyt
- Page 235 of 258 - First - Home
Vel
Naramsey Et Cara Reca.], Ad Quos Amnes Gens Alia Samoedorum Accolit Immanis
Et Efferata.
Multa in eo tractu loca vadosa, multas cataractas inuenit; sed
tamen per quas possit Nauigari.
[Sidenote: Littus Obae incolitubar Ostijs
trium dierum itinere.] Vbi ad fluuium Obam peruentum fuerit, qui quidem
fluuius (vt referunt Samoedi) septuaginta habet ostia, quae propter ingentem
latitudinem multas magnasque concludentem Insulas, quas varij incolunt
populi, vix quisquam animaduertat, ne temporis nimium impendat, constituit
ad summum tria quatuorve tentate ora, ea praesertim quae ex consilio
Incolarum, quos in itinere aliquot habiturus est, commodissima videbuntur,
triaque quatuorve eius regionis nauigiola tentandis Ostijs adhibere, quam
fieri potest ad littus proxime, (quod quidem sub itinere trium dierum
incolitur) vt quo loco tutissime nauigan possit, intelligat.
[Sidenote: Yaks Olgush locus super Obam fluuium duodecim dierum itinere a
mari.] Quod si nauim per fluuium Obam aduerso amne possit impellere, prima
si poterit cataracta, eaque, vt verisimile est, commodissima, ad eumque
locum appellere, quem aliquando ipse cum suis aliquot per Sibericorum
regionem terra adijt, qui duodecim iuxta dierum itinere distat a Mari, qua
influit in mare flumen Ob, qui locus est in continente, prope fluuium Ob
cui nomen est Yaks Olgush, nomine mutuato ab illo magno Profluente flumini
Ob illabente, tum certe speraret maximas se difficultates superasse.
Referunt enim illic populares, qui trium duntaxat dierum nauigatione ab eo
loco abfuerunt (quod illic rarum est, eo quod multi ad vnum duntaxat diem
cymbas pelliceas a littore propellentes oborta tempestate perierunt, cum
neque a sole neque a syderibus rectionem scirent petere) per transuersum
fluminis Ob, vnde spaciosum esse illius latitudinem constat, grandes se
carinas praeciosis onustas mercibus magno fluuio delatas vidisse per Nigros,
puta AEthiopes. [Sidenote: Ardoh flumen influens in lacum Kitthaym: de quo
in itinere ad Boghariam scribit Antonius Ienkinsonus.] Eum fluuium Ardoh
illi vocant, qui influit in lacum Kittayum, quem Paraha illi nominant, cui
contermina est gens illa latissime fusa, quam Carrah Colmak appellant, non
alia certe quam Cathaya. Illic, si necessitas postulabit, opportunum erit
hybernare, se suosque reficere, resque omnes necessarias conquirere. Quod
si acciderit, non dubitat interim plurimum se adiutum iri, plura illic
quaerentem atque ediscentem. Veruntamen sperat aestate eadem ad Cathayorum
fines se peruenturum, nisi ingenti glaciei mole ad os fluuij Obae
impediatur, quae maior interdum, interdum minor est. Tum per Pechoram redire
statuit, atque illic hybernare: vel si id non poterit, in flumen Duinae, quo
mature satis pertinget, atque ita primo vere proximo in itinere progredi.
Vnum est quod suo loco oblitus sum. [Sidenote: Carrah Colmakest Cathaya.]
Qui locum illum Yaks Olgush incolunt, a maioribus suis olim praedicatum
asserunt, se in lacu Kitthayo dulcissimam campanarum harmoniam audiuisse,
atque ampla aedificia conspexisse: Et cum gentis Carrah Colmak mentionem
faciunt (Cathaya illa est) ab imo pectore suspiria repetunt manibusque
proiectis suspiciunt in coelum, velut insignem illius splendorem innuentes
atque admirantes. Vtinam Alferius hic Cosmographiam melius saperet, multum
ad illius vsum adiungeret, qui sane plurimus est. Multa praetereo, vir
amicissime, ipsumque hominem te audire cupio, qui mihi spospondit se in
itinere Duisburgi te visurum. Auet enim tecum conferre sermones, et procul
dubio hominem multum adiuueris.
Enter page number
PreviousNext
Page 235 of 258
Words from 122836 to 123344
of 136233