Europe - The Principal Navigations, Voyages, Traffiques And Discoveries Of The English Nation - Volume 4 - Collected By Richard Hakluyt
- Page 226 of 490 - First - Home
Non Dubito, Quin Quantum Ad Littorum Situm
Attinet Et Poli Eleuationem, Ad Veritatem Ea Quam Proxime Accedant.
Habebat
enim ea tabula praeter scalam graduum latitudinis per medium sui extensam,
aliam praeterea praticularem Nouae Franciae littoribus adiunctam, qua
deprauatae latitudines, occasione, erroris Magnetis ibi commissae,
castigarentur.
Iacobi Cnoyen Buscoducensis itinerarium per omnem Asiam,
Affricam, et Septentrionem, olim mihi Amicus Antuerpiae ab alio mutuo
acceptum communicauit, eo vsus sum, et reddidi: post multos annos eundem ab
amico repetij et reminisci ille non potuit a quo accepisset. Gulielmi
Tripolitani et Ioannis de plano Carpini scripta non vidi, tantum excerpta
ex illis quaedam in alijs scriptis libris inueni. Abilfadae Epitome gaudeo
verti, vtinam cito habeamus.
Haec (mi Domine) tuis repondenda putaui: si quid est aliud quod a me
desideres, libentissime tibi communicabo: hoc vicissim amanter a tua
humanitate petens, vt quae ex vtriusque nauigationis cursu obseruata
nancisci poteris, mihi communices, penes me pro tuo arbitrio manebunt
omnia, et quaecunque inde collegero, fideliter ad te perscribam, si forte ad
pulcherrimum, vtilissimumque orbi Christiano hoc nauigationis institutum
aliquid opis et consilij adferre possint. Bene vale, vir doctissime.
Duisburgi in Cliuia. 28. Iulij 1580.
[Sidenote: Dulce mare inter Nouam Zemblam et Tabin suspicatur.] Redeunte
Arthuro, quaeso discas ab illo quae optaui, et num aticubi in suo itinere,
dulce mare, aut parum salsum inuenerit: suspicor enim mare inter Noua
Zembla, et Tabin dulce esse.
T.H. paratissimus quantus quantus sum,
Gerardus Mercator.
The same in English.
Sir I receiued your letters the 19. of Iune: it grieued me much that vpon
the sight of them the time being spent, I could not giue any conuenient
instructions:
Enter page number
PreviousNext
Page 226 of 490
Words from 62764 to 63031
of 136233