Europe - The Principal Navigations, Voyages, Traffiques And Discoveries Of The English Nation - Volume 4 - Collected By Richard Hakluyt
- Page 225 of 490 - First - Home
In Hac Re
Si Non Sit Instructus D. Arthurus, Aut Ea Sit Dexteritate, Vt Deprehenso
Errore Eum Inuenire Et Castigare Possit Timeo Ne Deuias Faciat Ambages,
Tempus Ilium Fallat, Et Semiperacto Negotio, A Gelu Praeoccupetur:
Aiunt
enim Sinum illum fortius quotannis congelari.
Quod si contingat: hoc quod
consultius mihi visum fuit, proximum illi erit refugium, vt in eo sinu,
ijsque fluminibus quae dixi, portum quaerat et per Legatum aliquem, cum magno
Cham nomine Serenissimae Reginae, notitiam, amicitiamque contrahat: quam
opinor Maximo orbis Imperatori gratam, imo gratissimam fore propter
remotissima commercia. [Sidenote: Bautisus et Oechardus maxima flumina in
hunc Sinum illabuntur.] Opinor ab ostijs Bautisi et Oechardi fluminum
maximorum, vsque ad Cambalu Regiam summam Chami, non vltra 300. milliaria
Germanica esse, et iter sumendum per Ezinam vrbem regni Tangut, quae 100.
tantum milliarijs Germanicis ab ostijs distare videtur, et paret Magno
Cham.
[Sidenote: Postulata Mercatoris de quibus certior fieri cupit.] Valde
optarem cognoscere, quam alte communiter exurgat aestus maris in eo Moscouiae
portu quem vestri pro statione habent, et in alijs versus orientem locis
vsque ad Tabin. Item, an mare in hoc districtu semper in vnam partem,
videlicet Orientem, aut Occidentem fluat, an vero pro ratione aestuum fluat
et refluat, in medio inquam canali, hoc est, an ibi, sex horis in occasum,
et iterum sex in ortum fluat, an vero semper hi eandem partem: aliae enim
speculationes non parum vtiles hinc dependent. Idem optarem a D. Frobiscero
in occidentem obseruari. Quod ad sinum Merosro, et Canadam, ac Nouam
Franciam attinet, ea in meis tabulis desumpta sum ex quadam Tabula marina,
quae a quodam sacerdote ex earum ditionum Naucleri peritissimi Galli
descriptione excerpta fuit, et illustrissimo Principi Georgio ab Austria
episcopo Leodiensi oblata.
Enter page number
PreviousNext
Page 225 of 490
Words from 62483 to 62763
of 136233