Europe - The Principal Navigations, Voyages, Traffiques And Discoveries Of The English Nation - Volume 4 - Collected By Richard Hakluyt
- Page 224 of 490 - First - Home
In Hunc Medium Maxima Illabuntur Flumina,
Quae Vniuersam Regionem Sericam Perluentia Vtque Existimo In Intima
Continentis Vsque Magnis Nauigijs Peruia, Facillimam Rationem Exhibent
Quaslibet Merces Ex Cataio, Mangi, Mien, Caeteriseque Circumfusis Regnis
Contrahendi, Atque In Angliam Deportandi.
Caeterum cum non temere cam
nauigationem intermissam crederem, opinabar ab Imperatore Russorum et
Moscouiae obstaculum aliquod interiectum fuisse.
Quod si vero cum illius
gratia vlterior illac nauigatio detur, suaderem profecto non primum Tabin
promontorium quaerere, atque explorare, sed Sinum hunc atque flumina, in
ijsque portum aliquem commodissimum, stationemque Anglicis Mercatoribus
deligere, ex quo deinceps maiore opportunitate, minoribusque periculis
Tabin promontorium, et totius Cathai circumnauigatio indagari posset.
[Sidenote: Tabin promontorium ingens.] Esse autem ingens in Septentrionem
excurrens promontorium Tabin, non ex Plinio tantum, verum et alijs
scriptoribus, et tabulis aliquot (licet rudius depictis) certum habeo.
Polum etiam Magnetis haud longe vltra Tabin situm esse, certis Magnetis
obseruationibus didici: circa quem et Tabin plurimos esse scopulos,
difficilemque et periculosam nauigationibus existimo: difficiliorem tamen
ad Cathaium accessum fore opinor, ea pua nunc via in Occidentem tentatur.
Propinquior enim fiet haec nauigatio polo Magnetis quam altera, ad quem
propius accedere non puto tutum esse. [Sidenote: Quo propius ad polum
acceditur, eo directorium Nauiticum magis a Septentrione deuiat.] Quia vero
Magnes alium quam Mundi polum habet, quo ex omni parte, respicit: quo
propius ad eum acceditur, eo directorium illud Nauticum magnetis virtute
imbutum, magis a Septentrione deuiat, nunc in Occidentem, nunc in Orientem,
prout quis vel orientalior, vel occidentalior est illo Meridiano qui per
vtrumque polum Magnetis, et Mundi ducitur, Mirabilis est haec varietas, et
quae nauigantem plurimum fallere potest, nisi hanc Magnetis inconstantiam
norit, et ad poli, eleuationem per instrumenta subinde respiciat.
Enter page number
PreviousNext
Page 224 of 490
Words from 62208 to 62482
of 136233