Europe - The Principal Navigations, Voyages, Traffiques And Discoveries Of The English Nation - Volume 4 - Collected By Richard Hakluyt
- Page 119 of 258 - First - Home
Tabin Promontorium Ingens.] Esse Autem Ingens In Septentrionem
Excurrens Promontorium Tabin, Non Ex Plinio Tantum, Verum Et Alijs
Scriptoribus, Et Tabulis Aliquot (Licet Rudius Depictis) Certum Habeo.
Polum Etiam Magnetis Haud Longe Vltra Tabin Situm Esse, Certis Magnetis
Obseruationibus Didici:
Circa quem et Tabin plurimos esse scopulos,
difficilemque et periculosam nauigationibus existimo:
Difficiliorem tamen
ad Cathaium accessum fore opinor, ea pua nunc via in Occidentem tentatur.
Propinquior enim fiet haec nauigatio polo Magnetis quam altera, ad quem
propius accedere non puto tutum esse. [Sidenote: Quo propius ad polum
acceditur, eo directorium Nauiticum magis a Septentrione deuiat.] Quia vero
Magnes alium quam Mundi polum habet, quo ex omni parte, respicit: quo
propius ad eum acceditur, eo directorium illud Nauticum magnetis virtute
imbutum, magis a Septentrione deuiat, nunc in Occidentem, nunc in Orientem,
prout quis vel orientalior, vel occidentalior est illo Meridiano qui per
vtrumque polum Magnetis, et Mundi ducitur, Mirabilis est haec varietas, et
quae nauigantem plurimum fallere potest, nisi hanc Magnetis inconstantiam
norit, et ad poli, eleuationem per instrumenta subinde respiciat. In hac re
si non sit instructus D. Arthurus, aut ea sit dexteritate, vt deprehenso
errore eum inuenire et castigare possit timeo ne deuias faciat ambages,
tempus ilium fallat, et semiperacto negotio, a gelu praeoccupetur: Aiunt
enim Sinum illum fortius quotannis congelari. Quod si contingat: hoc quod
consultius mihi visum fuit, proximum illi erit refugium, vt in eo sinu,
ijsque fluminibus quae dixi, portum quaerat et per Legatum aliquem, cum magno
Cham nomine Serenissimae Reginae, notitiam, amicitiamque contrahat: quam
opinor Maximo orbis Imperatori gratam, imo gratissimam fore propter
remotissima commercia. [Sidenote: Bautisus et Oechardus maxima flumina in
hunc Sinum illabuntur.] Opinor ab ostijs Bautisi et Oechardi fluminum
maximorum, vsque ad Cambalu Regiam summam Chami, non vltra 300. milliaria
Germanica esse, et iter sumendum per Ezinam vrbem regni Tangut, quae 100.
tantum milliarijs Germanicis ab ostijs distare videtur, et paret Magno
Cham.
[Sidenote: Postulata Mercatoris de quibus certior fieri cupit.] Valde
optarem cognoscere, quam alte communiter exurgat aestus maris in eo Moscouiae
portu quem vestri pro statione habent, et in alijs versus orientem locis
vsque ad Tabin. Item, an mare in hoc districtu semper in vnam partem,
videlicet Orientem, aut Occidentem fluat, an vero pro ratione aestuum fluat
et refluat, in medio inquam canali, hoc est, an ibi, sex horis in occasum,
et iterum sex in ortum fluat, an vero semper hi eandem partem: aliae enim
speculationes non parum vtiles hinc dependent. Idem optarem a D. Frobiscero
in occidentem obseruari. Quod ad sinum Merosro, et Canadam, ac Nouam
Franciam attinet, ea in meis tabulis desumpta sum ex quadam Tabula marina,
quae a quodam sacerdote ex earum ditionum Naucleri peritissimi Galli
descriptione excerpta fuit, et illustrissimo Principi Georgio ab Austria
episcopo Leodiensi oblata. Non dubito, quin quantum ad littorum situm
attinet et poli eleuationem, ad veritatem ea quam proxime accedant. Habebat
enim ea tabula praeter scalam graduum latitudinis per medium sui extensam,
aliam praeterea praticularem Nouae Franciae littoribus adiunctam, qua
deprauatae latitudines, occasione, erroris Magnetis ibi commissae,
castigarentur. Iacobi Cnoyen Buscoducensis itinerarium per omnem Asiam,
Affricam, et Septentrionem, olim mihi Amicus Antuerpiae ab alio mutuo
acceptum communicauit, eo vsus sum, et reddidi:
Enter page number
PreviousNext
Page 119 of 258
Words from 62312 to 62832
of 136233