North Eastern Europe - The Principal Navigations, Voyages, Traffiques And Discoveries Of The English Nation - Volume 3 - Collected By Richard Hakluyt
- Page 399 of 510 - First - Home
And Thus Much We Haue Thought Good To Let Your
Maiesty Vnderstand.
Fare ye well.
Dated the sixt of December the 39 of our
reigne. [Footnote: A.D. 1559]
Sigismundus Augustus Rex.
* * * * *
The Queenes Maiesties Letters to the Emperour of Russia, requesting
licence, and safe conduct for M. Anthony Ienkinson to passe thorow his
kingdome of Russia, into Persia, to the Great Sophie, 1561.
ELIZABETHA Dei gratia, Angliae, &c. Regina, serenissimo et potentissimo
principi, D. Ioanni Basiliuich, Imperatori totius Russia, Magno Duci, &c.
Salutem, et omnium rerum prosperarum foelicissimum incrementum.
Potentissime Princeps, res est nobis ad memorandum longe gratissima, illa
vestra Maiestatis erga nos et nostros amicitia. Qua tempore foelicissima
memoria Regis Edwardi sexti, fratris nostri charissimi, Dei benignitate
incepta, deinceps vero vestra non solum singulari humanitate alta atque
fota, sed incredibili etiam bonitate aucta atque cumulata, nunc autem
omnibus beneuolentia vestra officijs sic firmata est atque constabilita, vt
iam minime dubitemus, quin ea ad laudem Dei, ad gloriam vtriusque nostrum,
ad publicam nostrorum vtrobique regnorum immensam commoditatem, ad priuatam
singulorum vtrinque subditorum optatam spem, certamque foelicitatem multis
sit deinceps seculis duratura. Et quanquam hac vestra bonitas, plenissime
sese effudit in omnes nostros subditos, qui sese in ullas imperij vestri
partes vnquam receperunt, (pro qua ingentes nostras, vt par est, gratias
vestra Maiestati habemus, vestrisque vicissim in omni opportunitatis loco
libentissime feremus) tamen abundantia benignitatis vestra, in accipiendo,
tamque humaniter tractando nostrum fidelem et perdilectum famulum Antonium
Ienkinson, qui has perfert literas, seorsim nobis gratissima existit. Nam
praterquam quod nullis non locis vestri Imperij et magna libertate, et
summa humanitate vestra serenitatis non permissu solum, sed iussu etiam
frueretur, vestra bonitas tamen non in hac domestica benigne feciendi
ratione conquieuit, sed perlibenter et vltro eundum nostrum hunc
perdilectum famulum, varijs exteris princibus, quoquouersus ipse iter suum
instituerat, literis suis, suo magno Imperiali sigillo consignatis
commendauit.
Enter page number
PreviousNext
Page 399 of 510
Words from 108683 to 108987
of 140123