North Eastern Europe - The Principal Navigations, Voyages, Traffiques And Discoveries Of The English Nation - Volume 3 - Collected By Richard Hakluyt
- Page 32 of 510 - First - Home
Rogamus Itaque Vos Reges Et
Principes, Et Omnes Quibus Aliqua Est Potestas In Terra, Vt Viris Istis
Nostris, Transitum Permittatis Per Regiones Vestras.
Non enim tangent
quicquam ex rebus vestris inuitis vobis.
Cogitate quod homines et ipsi
sunt. Et si qua re caruerint, oramus pro vestra beneficentia, eam vos illis
tribuatis, accipientes vicissim ab eis quod poterunt rependere vobis. Ita
vos gerite erga eos, quemadmodum cuperetis vt nos, et subditi nostri, nos
gereremus erga seruos vestros, si quando transierint per regiones nostras.
Atque promittimus vobis per Deum omnium qua calo, terra et mari
continentur, perque vitam nostram, et tranquillitatem regnorum nostrorum,
nos pari benignitate seruos vestros accepturos, si ad regna nostra
aliquando venerint. Atque a nobis et subditis nostris, ac si nati fuissent
in regnis nostris ita benigne tractabuntur, vt rependamus vobis
benignitatem, quam nostris exhibueritis. Postquam vos Reges, Principes,
etc. rogauimus, vt humanitate et beneficentia omni prosequamini seruos
nostros nobis charos, oramus omnipotentem Deum nostrum, vt vobis diuturnam
vitam largiatur, et pacem qua nullam habeat finem. Scriptum Londini, qua
ciuitas est primaria regni nostri, Anno 5515. a creato mundo, mense Iair,
14. die mensis, anno septimo regni nostri.
The same in English.
The copie of the letters missiue, which the right noble Prince Edward the
sixt sent to the Kings, Princes, and other Potentates, inhabiting the
Northeast partes of the worlde, toward the mighty Empire of Cathay, at
such time as Sir Hugh Willoughby knight, and Richard Chancelor, with
their company attempted their voyage thither in the yeere of Christ 1553.
and the seuenth and last yeere of his raigne.
Enter page number
PreviousNext
Page 32 of 510
Words from 8685 to 8945
of 140123