North Eastern Europe - The Principal Navigations, Voyages, Traffiques And Discoveries Of The English Nation - Volume 3 - Collected By Richard Hakluyt





















































































 -  Quo enim longius iter eius rei gratia ingressi sunt, eo ardentius
in eis hoc desiderium fuisse declararunt. Insuper etiam ad - Page 17
North Eastern Europe - The Principal Navigations, Voyages, Traffiques And Discoveries Of The English Nation - Volume 3 - Collected By Richard Hakluyt - Page 17 of 266 - First - Home

Enter page number    Previous Next

Number of Words to Display Per Page: 250 500 1000

Quo Enim Longius Iter Eius Rei Gratia Ingressi Sunt, Eo Ardentius In Eis Hoc Desiderium Fuisse Declararunt.

Insuper etiam ad hoc, nos patrum maiorumque nostrorum exempla inuitant, qui semper humanissime susceperunt et benignissime tractauerunt illos, qui tum a locis propinquis, tum a remotis, eos amice adibant, eorum se protectioni commendantes.

Quod si omnibus id prastare aquum est, certe mercatoribus imprimis prastari debet, qui per vniuersum orbem discurrunt, mare circumlustrantes et aridam, vt res bonas et vtiles, qua Dei beneficio in regione eorum inueniuntur, ad remotissimas regiones et regna adferant, atque inde vicissim referant, quod sua regioni vtile ibi repeterint: vt et populi ad quos eunt, non destituantur commodis qua non profert illis terra eorum, et ipsi sint participes rerum quibus illi abundant. Nam Deus cali et terra, humano generi maxime consulens, noluit vt omnia in quauis regione inuenirentur, quo regio ope alterius regionis indigeret, et gens ab alia gente commodum aliquod expectaret, ac ita stabiliretur amicitia inter omnes, singulique omnibus benefacere quarerent. Hoc itaque ineunda ac stabilienda amicitia desiderio moti viri quidam regni nostri, iter in remotas maritimas regiones instituerunt, vt inter nostros et illos populos, viam mercibus inferendis et efferendis aperirent nosque rogauerunt et vt id illis concederemus. Qui petitioni illorum annuentes, concessimus viro honorabili et forti, Hugoni Wilibeo, et alijs qui cum eo sunt seruis nostris fidis et charis, vt pro sua voluntate, in regiones eis prius incognitas eant, quasituri ea quibus nos caremus, et adducant illis ex nostris terris id quo illi carent. Atque ita illis et nobis commodum inde accedat, sitque amicitia perpetua, et foedus indissoluble inter illos et nos, dum permittent illi nos accipere de rebus, quibus superabundant in regnis suis, et nos concedemus illis ex regnis nostris res, quibus destituuntur. Rogamus itaque vos Reges et Principes, et omnes quibus aliqua est potestas in terra, vt viris istis nostris, transitum permittatis per regiones vestras. Non enim tangent quicquam ex rebus vestris inuitis vobis. Cogitate quod homines et ipsi sunt. Et si qua re caruerint, oramus pro vestra beneficentia, eam vos illis tribuatis, accipientes vicissim ab eis quod poterunt rependere vobis. Ita vos gerite erga eos, quemadmodum cuperetis vt nos, et subditi nostri, nos gereremus erga seruos vestros, si quando transierint per regiones nostras. Atque promittimus vobis per Deum omnium qua calo, terra et mari continentur, perque vitam nostram, et tranquillitatem regnorum nostrorum, nos pari benignitate seruos vestros accepturos, si ad regna nostra aliquando venerint. Atque a nobis et subditis nostris, ac si nati fuissent in regnis nostris ita benigne tractabuntur, vt rependamus vobis benignitatem, quam nostris exhibueritis. Postquam vos Reges, Principes, etc. rogauimus, vt humanitate et beneficentia omni prosequamini seruos nostros nobis charos, oramus omnipotentem Deum nostrum, vt vobis diuturnam vitam largiatur, et pacem qua nullam habeat finem. Scriptum Londini, qua ciuitas est primaria regni nostri, Anno 5515. a creato mundo, mense Iair, 14. die mensis, anno septimo regni nostri.

The same in English.

The copie of the letters missiue, which the right noble Prince Edward the sixt sent to the Kings, Princes, and other Potentates, inhabiting the Northeast partes of the worlde, toward the mighty Empire of Cathay, at such time as Sir Hugh Willoughby knight, and Richard Chancelor, with their company attempted their voyage thither in the yeere of Christ 1553. and the seuenth and last yeere of his raigne.

Enter page number   Previous Next
Page 17 of 266
Words from 8399 to 8945 of 140123


Previous 17 18 19 20 21 22 23 24 25 26 Next

More links: First 10 20 30 40 50 60 70 80 90 100
 110 120 130 140 150 160 170 180 190 200
 210 220 230 240 250 260 Last

Display Words Per Page: 250 500 1000

 
Africa (29)
Asia (27)
Europe (59)
North America (58)
Oceania (24)
South America (8)
 

List of Travel Books RSS Feeds

Africa Travel Books RSS Feed

Asia Travel Books RSS Feed

Europe Travel Books RSS Feed

North America Travel Books RSS Feed

Oceania Travel Books RSS Feed

South America Travel Books RSS Feed

Copyright © 2005 - 2022 Travel Books Online