Eastern Europe - The Principal Navigations, Voyages, Traffiques And Discoveries Of The English Nation - Volume 2 - Collected By Richard Hakluyt
- Page 9 of 315 - First - Home
De Formis Tartarorum, De Coniugio, Vestibus Et Habitaculis Eorum.
Cap.
2.
Dicto de terra, de hominibus est dicendum. Primo quidem formas describemus
personarum. Secundo de ipsorum coniugio supponemus. Tertio de vestibus.
Quarto de habitaculis. Quinto de rebus eorum. Forma personarum ab hominibus
alijs est remota. Inter oculos enim et genas plusquam alij homines sunt
lati. Gena etiam satis prominent a maxillis. Graciles sunt generaliter in
cingulo exceptis quibusdam paucis. Pene omnes sunt mediocris statura. Barba
fere omnibus minime crescit. Aliqui tamen in inferiori labio et in barba
modicos habent crines, quos minime tondent. Super verticem capitis in modum
clericorum habent coronas, et ab aure vna vsque ad aliam, ad latitudinem
trium digitorum similiter omnes radunt. Qua rasura corona pradicta
iunguntur. Super frontem etiam ad latitudinem duorum digitorum similiter
omnes radunt. Illos autem capillos qui sunt inter coronam et prataxatam
rasuram crescere vsque ad supercilia sinunt. Et ex vtraque parte frontis
tondendo plusquam in medio crines faciunt longos: reliquos vero crines
permittunt crescere vt mulieres. De quibus faciunt duas cordas, et ligant
vnamquamque post aurem. Pedes etiam modicos habent. Vxores vero habet
vnusquisque quot potest tenere. Aliquis centum, aliquis quinquaginta,
aliquis decem, aliquis plures vel pauciores: et omnibus parentibus
generaliter iunguntur, excepta matre, filia, vel sorore ex eadem matre,
sororibus etiam ex patre: tamen et vxores patris post mortem ducere
possunt. Vxorem etiam fratris alter frater iunior post mortem vel alius de
parentela iunior ducere tenetur. Reliquas mulieres omnes sine vlla
differentia ducunt in vxores, et emunt eas valde pretiose a parentibus
suis.
Enter page number
PreviousNext
Page 9 of 315
Words from 2329 to 2580
of 82784