Eastern Europe - The Principal Navigations, Voyages, Traffiques And Discoveries Of The English Nation - Volume 2 - Collected By Richard Hakluyt
- Page 9 of 82 - First - Home
Insuper
Si Aliqua Iniuria Sibi Fiunt, Conqueri De Facili Minime Possunt.
Vnde eos
oportet illa patienter portare.
Insuper multa tam a principibus, quam ab
alijs nationibus et minoribus ab eis exiguntur: et si non daretur, vili
pendunt eos, immo quasi pro nihilo habent eos. Et si a magnis viris
mittuntur, nolunt ab eis modicum munus habere: sed dicunt: A magno homine
venistis, et cur modicum datis? et accipere dedignantur. Et si nuncij bene
volunt facere facta sua, oportet eos dare maiora. Idcirco magnam partem
rerum, qua nobis a fidelibus erant data, oportuit nos de necessitate
muneribus dare. Et sciendum, quod ita omnia sunt in manu imperatoris
pradicti, quod nemo audet dicere, hoc est meum vel illius; sed omnia sunt
Imperatoris, res, iumenta, et homines. Et super hoc etiam nuper emanauit
Imperatoris statutum. Idem dominium per omnia habent duces super homines
suos. Diuisi enim sunt homines Tartari, videlicet etiam alij inter duces.
Nuncij etiam ducum, quocunque eos transmittunt, et homines tam Imperatoris
quam alij omnes equos subdititios et expensas, et qui equos custodiant, et
etiam nuncijs seruiant sine contradictione dare tenentur. Imperatori autem
iumenta vt habeat ex eis lac ad annum vel ad duos, vel ad tres, sicut
placuerit ei, tam duces quam alij pro redditu dare tenentur. Et homines
ducum idem facere tenentur dominis suis. Inter eos enim nullus est liber.
Et vt breuiter dicam, Quicquid Imperator et duces volunt, et quantum volunt
de rebus suis accipiunt. De personis etiam eorom disponunt per omnia, sicut
volunt. [Sidenote: Occaday secundus Imperator Tartarorum.] Mortuo
Imperatore, sicut superius dictum est, conuenerunt Duces et elegerunt
Occoday filiam Cyngis can pradicti Imperatorem. Qui habito consilio
principum diuisit exercitus. Bati, qui in secundo gradu attinebat ei, misit
contra Altisoldanum, et contra terram Biserminorum. Hij erant Saraceni, et
Komanicum loquebantur. Et cum intrasset terram illorum pugnauit contra eos,
et bello eos sibi subiecit. Quadam autem ciuitas qua Barthra [Marginal
note: Barthra ciuitas vel Barchin.] dicitur, diu restitit ei, fecerant enim
foueas multas in circuitu ciuitatis et operuerant illas; et quando illi
veniebant cadebant in foueas. Vnde non potuerunt capere ciuitatem, donec
illas foueas replessent. Homines autem de quadam ciuitate qua vocatur
Iakint [Marginal note: Vel Sarguit.] hac audientes exierunt obuiam eis, se
sponte in manus eorum tradentes: vnde ciuitas eorum non erat destructa, sed
plures eorum occiderunt, et alios transtulerunt. Et accepto spolio
ciuitatis, ipsam alijs hominibus repleuerunt. [Sidenote: Orna super Don
fluuium.] Et venerunt contra ciuitatem qua vocatur Orna. Ista ciuitas erat
nimium populosa: Christiani ibi erant plures; Gazari videlicet, Rutheni, et
Alani, et alij: nec non et Saraceni, Saracenorum enim erat dominium
ciuitatis. Hac autem ciuitas erat diuitijs multum plena. Est enim posita
super fluuium qui vocatur Don, qui intrat in mare. Vnde est quasi portus:
et forum maximum habebant de illa ciuitate alij Saraceni. Et cum non
possent aliter deuincere, praciderunt fluuium, qui ciurrebat per ciutatem,
et illam cum rebus omnibus submerserunt. Quo facto: postea intrauerunt
terram Tortorum, qui similiter sunt Pagani: quam deuincentes, iuerunt
contra Russiam, et fecerunt magnam stragem in terra Russia, ciuitates et
castra destruxerunt, et homines occiderunt: [Sidenote: Kiouia ciuitas.]
etiam Kiouiam qua erat Metropolis Russia obsederunt: et cum diu
obsedissent, illam ceperunt, et occiderunt homines ciuitatis. Inde
procedentes pugnando destruxerunt totam Russiam. De Russia autem et Comania
processerunt duces pradicti, et pugnauerent contra Hungaros et Polonos. Ex
quibus Tartaris in Polonia, et in Hungaria plures interfecti fuerunt. Et si
non fugissent, sed viriliter restitissent, Hungari exiuissent Tartari de
finibus suis: quia tunc habuerant timorem, quod omnes fugere attentabant.
Sed Bati vaginato gladio in faciem eis restitit, dicens: Nolite fugere:
quia si fugitis nullus euadet: Et si debemus mori, moriamur omnes: quia
futurum est, vt Cyngis can pradixit, quod interfici debeamus: Et si nunc
est tempus, sustineamus. Et sic animati sunt et remanserunt, et Hungariam
destruxerunt. [Sidenote: Morduanorum terra.] Inde reuertentes iuerunt in
terram Morduanorum, qui sunt Pagani, et bello deuicerunt. [Sidenote:
Bulgaria magna.] Inde procedentes contra Bileros, id est Bulgariam magnam,
et ipsam destruxerunt omnino. [Sidenote: Hungaria magna.] Inde procedentes
ad Aquilonem adhuc contra Bascart, id est, Hungariam magnam, et eos etiam
deuicerant. [Sidenote: Parossita.] Inde egredientes iuerunt ad Aquilonem,
et venerunt ad Parossitas qui habent paruos stomachos et os paruulum, nec
manducant, sed decoquunt carnes: quibus decoctis ponunt se inter fumum et
ollam, et recipiunt fumum, et de hoc solo reficiuntur: Sed etiam si aliquid
manducant, hoc valde modicum est. [Sidenote: Samogedi.] Inde procedentes
venerunt ad Samogedos. Hij autem homines tantum de venationibus viuunt:
tabernacula et vestes habent tantummodo de bestiarum pellibus. [Sidenote:
Oceanus Septentrionails. Similes Frobisheri hominibus.] Inde vltra
procedentes venerunt ad quandam terram super Oceanum, vbi inuenerunt quadam
monstra qua per omnia formam humanam habebant, sed pedes desinebant in
pedes bouinos, et faciem per omnia habebant vt canis: duo verba loquebantur
more humano et tertio latrabant vt canis: et sic per interualia temporum
latratum interponebant: tum ad naturam suam redibant: et sic intelligi
poterat quod dicebant: Inde redierant in Comaniam, et vsque nunc quidam ex
eis morantur ibidem. [Sidenote: Expeditio Cyrpodanis.] Cyrpodan vero eodem
tempore misit Occoday can cum exercitu ad meridiem contra Kergis, quos
etiam bello deuicit. Hij autem homines sunt pagani, qui pilos in barba non
habent. Quorum consuetudo est talis. Cum pater moritur alicuius, pra dolore
quasi vnam corrigiam in signum lamenti ab aure vsque ad aurem de facie sua
leuant. [Sidenote: Armeni.] Quibus deuictis, ad meridiem iuit contra
Armenos. [Sidenote: Hij videntur sagittasse balistis.] Sed cum per deserta
transiret, etiam quadam monstra effigiem humanam habentia inuenerunt: sed
non nisi vnum brachium cum manu, in medio pectoris, et vnum pedem habebant;
et duo sagittarunt cum vno arcu, et isti ita fortiter currebant, quod equi
eos inuestigare non poterant. Currebant enim saltando super illum vnum
pedem, et cum essent fessi taliter eundo, ibant super manum et pedem,
remouendo se quasi rota; et sic cum essent fessi iterum currebant secundum
modum priorem: aliquos tamen occidebant ex eis. [Sidenote: Georgia.] Inde
procedentes venerunt in Armeniam, quam bello vicerunt, et partem Georgia:
et alia pars venit ad mandatum eorum; et quadraginta millia yperperorum
singulis annis dederunt, et adhuc faciunt idem.
Enter page number
PreviousNext
Page 9 of 82
Words from 8052 to 9054
of 82784