Eastern Europe - The Principal Navigations, Voyages, Traffiques And Discoveries Of The English Nation - Volume 2 - Collected By Richard Hakluyt
- Page 93 of 315 - First - Home
Cum autem de terra illa reuerteretur Chingischam, defecerunt eis victualia,
famemque patiebantur maximam.
Tunc interiora vnius bestia recentia casu
inuenerunt: qua accipientes, depositis tantum stercoribus, decoxerunt, et
coram Chingischam deportata pariter comederunt. [Sidenote: Chingis lex.]
Ideoque statuit Chingischam, vt nec sanguis, nec interiora, nec aliquid de
bestia, qua manducari potest, proijciatur, exceptis stercoribus. Inde ergo
in terram propriam reuersus est, ibique leges et statuta edidit, qua
Tartari inuiolabiliter obseruant, de quibus scilicet iam alias superius
dictum est. Post hoc ab ictu tonitrui occissus est. [Sidenote: Liberi.]
Habuit autem quatuor filios: Occoday vocobatur primus, Thossut Can
secundus, Thiaday Tertius, quarti nomen ignoramus. Ab his iiij.
descenderunt omnes Duces Mongalorum. Primus filiorum Occoday est Cuyne, qui
nunc est Imperator. [Sidenote: Nepotes.] Huius fratres Cocten et Chyrenen.
Ex filijs autem Thossut Can sunt Bathy, Ordu, Siba, Bora. Bathy post
Imperatorem omnibus ditior est ac potentior. Ordu vero omnium Ducum senior.
Filij Thiaday, sunt Hurin et Cadan. Filij autem alterius filij Chingischam,
cuius ignoramus nomen, sunt, Mengu et Bithat et alij plures. Huius Mengu
mater Seroctan est, Domina magna inter Tartaros. excepta Imperatoris matre
plus nominata, omnibusque potentior, excepto Bathy. [Sidenote: Duces.] Hac
autem sunt nomina Ducum: Ordu, qui fuit in Polonia, et Hungaria, Bathy
quoque et Huryn et Cadan et Syban et Ouygat, qui omnes fuerunt in Hungaria.
Sed et Cyrpodan, qui adhuc est vltra mare contra quosdam Soldanos
Sarracenorum, et alios habitatores terra transmarina. Alij vero remanserunt
in terra, scilicet Mengu. Chyrenen, Hubilai, Sinocur, Cara, Gay, Sybedey,
Bora, Berca, Corrensa.
Enter page number
PreviousNext
Page 93 of 315
Words from 24353 to 24602
of 82784