Eastern Europe - The Principal Navigations, Voyages, Traffiques And Discoveries Of The English Nation - Volume 2 - Collected By Richard Hakluyt
- Page 8 of 162 - First - Home
Et Duxerunt Ambo In Lecto, Et Posuerunt Puerum
Super Illam Plorantem Et Clamantem Et Cogerunt Eos Commisceri Coactione Non
Conditionali, Sed Absoluta.
[Sidenote:
De superstitiosis traditionibus
eorum. [Greek: Ethelothraeskeia.]] Quamuis de iustitia facienda, vel
peccato, cauendo nullam habeant legem, nihilominus tamen habent aliquas
traditiones, quas dicunt esse peccata: quas confinxerunt ipsi et patres
eorum. Vnum est, cultellum figere in igne, vel etiam quocunque modo tangere
cum cultello: vel cum cultello extrahere carnes de caldario: iuxta ignem
etiam incidere cum securi. Credunt etiam quod sic auferri caput debeat
igni. Item appodiare se ad flagellum, cum quo percutitur equus: Ipsi enim
calcaribus non vtuntur. Item tangere flagellis sagittas. Item iuuenes aues
occidere, vel accipere: cum froeno equum percutere, Item os cum osse alio
frangere. Item lac vel aliquem potum vel cibum super terram effundere. In
statione mingere, sed si voluntarie facit occiditur: si autem aliter,
oportet quod pecunia soluatur incantatori, qui purificet eos: faciat etiam
stationem et ea qua in ipsa sunt inter duos ignes transire. Sed antequam
sic purificetur nullus audet intrare vel aliquid de ipsa portare. Item si
alicui morsus imponitur, et deglutire non potest, et de ore suo eijcit eum,
fit foramen sub statione, et extrahunt per illud foramen, et sine vlla
misericordia occiditur. [Sidenote: [Greek: atheotaes].] Item si aliquis
calcat limen stationis alicuius ducis interficitur eodem modo. Et multa
habent similia, de quibus longum est narrare. Sed homines occidere, aliorum
terras inuadere, res aliorum accipere, quocunque iniusto modo fornicari,
alijs hominibus iniunari, facere contra Dei prohibitiones et Dei pracepta,
nullum est peccatum apud eos. De vita aterna et damnatione perpetua, nihil
sciunt. Credunt tamen quod post mortem in alio seculo viuant, greges
multiplicent, comedant, bibant, et alia faciant, qua in hoc seculo a
viuentibus hominibus fiunt. Diuinationibus, augurijs, aruspicijs,
veneficijs, incantationibus multum intendunt. Et cum a damonibus ipsis
respondetur, credunt quod Deus ipsis loquatur, quem Deum vocant Itoga: sed
Comani Cham, id est, imperatorem ipsum appellant, quem mirabiliter timent
et reuerentur: ac oblationes offerunt multas, et primitias cibi et potus.
Secundum autem responsa ipsius faciunt vniuersa. [Sidenote: Cultus luna.]
In principio etiam lunationis vel plenilunio incipiunt quicquid noui agere
volunt. Vnde illam magnum imperatorem appellant, eique genua flectunt et
deprecantur. Solem dicunt esse matrem luna, eo quod lumen a sole recipiat.
Et vt breuiter dicam per ignem credunt omnia purificari. Vnde cum nuncij
veniunt ad eos, vel principes, vel qualescunque persona, oportet ipsos et
munera qua portant per duos ignes transire, vt purificentur. Item si cadit
ignis de coelo super pecora, vel super homines, quod ibidem sape contingit,
siue aliquid talium euenerit eis, per quod immundos seu infortunatos se
reputant, oportet similiter per incantatores mundari. Et quasi omnem spem
suam in talibus posuerunt. [Sidenote: Ritus funebris.] Quando aliquis eorum
infirmatur, ponitur in statione eius vna hasta, et contra illam filtrum
circumuoluitur nigrum: et ex tunc nullus audet alienus postes stationum
intrare. Et quando incipit agonizare, omnes recedunt ab eo; quoniam nullus
de ijs qui morti eius assistunt, potest ordam alicuius ducis vel
imperatoris vsque ad nouam lunationem intrare.
Enter page number
PreviousNext
Page 8 of 162
Words from 3551 to 4050
of 82784