Eastern Europe - The Principal Navigations, Voyages, Traffiques And Discoveries Of The English Nation - Volume 2 - Collected By Richard Hakluyt
- Page 8 of 315 - First - Home
Syra Orda, Curia Maior
Imperatoris.] Nos Autem Non Vidimus Illam, Sed Fuimus Prope Ad Dimidium
Diem, Cum Apud Syram Ordam Essemus, Qua Curia Est Maior Imperatoris Eorum.
Et Licet Alias Infructuosa Sit, Quamuis Non Multum Tamen Competenter Est
Alendis Pecoribus Apta.
Aer in ipsa est mirabiliter inordinatus.
In media
etiam astate quando in alijs partibus solet calor maximus abundare; ibi
sunt tonitrua magna et fulgura, ex quibus homines quam plurimi occiduntur.
[Sidenote: Maxima niues in astate in Tartaria.] Cadunt etiam ibi eodem
tempore maxima niues. Ibi sunt etiam frigidissimorum ventorum tam maximes
tempestates, quod cum labore vix possunt homines aliquando equitare. Vnde
cum essemus apud ordam (sic enim stationes imperatoris apud eos et
principum appellantur) iacebamus in terra pra magnitudine venti prostrati,
et propter pulueris multitudinem videre minime poteramus. In ea etiam in
hyeme nusquam pluit, sed in astate: et tam modicum, quod vix potest
aliquando puluerem et radices graminum madidare. [Sidenote: Grando maxima.]
Grando etiam ibi sape maxiina cadit. [Sidenote: Maxima inundatio exubita
grandinis resolutione.] Vnde eo tempore quando fuit electus, et in sede
regni poni debuit imperator, nobis in curia existentibus, tanta cecidit
grando, quod ex subita resolutione sicut plenius intelleximus, plusquam
centum et quadraginta homines in eadem curia fuerunt submersi. Res autem et
habitacula plura deducta fuerunt. Ibi est etiam in astate subito magnus
calor, et repente maximum frigus. In hyeme vero in aliqua parte cadunt
maxima niues, in alia autem parua. [Sidenote: Iter quinque mensium et
dinudij.] Et vt breuiter de terra concludam, magna est, sed aliter, sicut
vidimus oculis nostris, (quia per ipsam circuendam quinque mensibus et
dimidium ambulauimus) multo vilior est, quam dicere valeamus.
Enter page number
PreviousNext
Page 8 of 315
Words from 2059 to 2328
of 82784