Eastern Europe - The Principal Navigations, Voyages, Traffiques And Discoveries Of The English Nation - Volume 2 - Collected By Richard Hakluyt
- Page 8 of 82 - First - Home
Alia Etiam Arma Eorum In Nullo Eos
Ladere Potuerunt.
Canes vero insultum facientes in eos morsibus
vulnerauerunt, multos etiam occiderunt, et ita eiecerunt eos de finibus
suis.
[Sidenote: Burutabeth regio.] Et dum reuerteretur exercitus ille,
venit ad terram Burutabeth, quos bello vicerunt: qui sunt Pagani. Qui
consuetudinem mirabilem imo potius miserabilem habent. Quia cum aliquis
patrum suorum humana natura debitum exsoluit, omnem congregant parentelam,
et comedunt eum. [Sidenote: Incolarum mores.] Isti pilos in barba non
habent: immo quoddam ferrum in manibus portant, cum quo barbam semper
depilant, si forte aliquis crinis crescit in ipsa: et multum etiam deformes
sunt. Inde exercitus ille reuertebatur in terram suam. [Sidenote: Terra
Kergis Orientalis.] Cyngis can etiam eo tempore quo diuisit exercitus
illos, misit in expeditione contra Orientem per terram Kergis, quos bello
non vicit: et vsque ad Caspios montes peruenit, montes autem illi sunt de
lapide adamantino. Vnde eorum sagittas et arma ferrea ad se traxerant.
Homines inter Caspios montes conclusos viderunt, quia iam montem fregerunt:
sed nubes quadam erat posita ante ipsos, ad quam accedere non poterant vllo
modo quia statim moriebantur, cum perueniebant ad illam. [Sidenote: Nota
iter duorum mensium versus Orientem.] Sed antequam peruenirent ad pradictum
montem plusquam per mensem vastam solitudinem transierunt. Inde procedentes
adhuc contra Orientem plusquam per mensem per magnum desertum iuerunt. Et
peruenerunt ad quandam terram, vbi viderunt vias tritas, sed nullum hominem
noterant inuenire. [Sidenote: Troglodyta.] Sed tantum quasiuerant per
terram, quod inuenerunt hominem cum vxore sua; quos ante Cyngis can
adduxerunt. Et cum interrogasset vbi essent homines terra illius,
responderunt quod in terra sub montibus habitarent. At Cyngis can retenta
vxore misit viram illum cum nuncijs suis mandans hominibus illis vt
venirent ad mandatum ipsius. Illi vero euntes ad eos, narrauerunt omnia qua
Cyngis can mandauerat. Qui responderunt quod tali die venirent ad mandatum
suum faciendum. Medio vero tempore congregauerunt se per vias occultas sub
terra et venerunt contra istos ad pugnandum: et irruentes subito super eos
plurimos occiderunt. At illi, Cyngis can videlicet et sui fugam ineuntes,
terram exierunt pradictam. Illos tamen homines, virum scilicet et mulierum
secum duxerunt, qui vsque ad mortem in terra Tartarorum fuerunt. [Sidenote:
Videtur hic sonitus fieri, et fragore glaciei, et niuium de montibus.]
Interrogati vero quare sub terra habitarent, dixerunt quod vno tempore anni
quum sol oritur, tantus souitus est, quod homines nulla ratione possunt
sustinere. Immo etiam tunc percutiebant in organis et tympanis, et alijs
instrumentis, vt illum sonitum non audirent. [Sidenote: Cyngis lex.] Et dum
Cyngis de terra illa reuerteretur, defecerunt ei victualia et habebant
maximam famem. Et tunc recentia interiora vnius bestia eos contigit
inuenire: qua accipientes, depositis tamen stercoribus decoxerunt: et coram
Cyngis can portantes cum suis illa comedit. Et ex hoc statutum fuit ab eo,
vt nec sanguis, nec interiora, nec aliquid de bestia quod manducari potest,
exceptis stercoribus, proijciatur. Et deinde in terram propriam est
reuersus: et ibidem leges et statuta multiplicia iecit, qua Tartari non
violabiliter obseruant. Ex quibus tantum duo dicemus. Vnum est, quod
quicunque in superbia erectus, propria authoritate sine electione principum
esse voluerit imperator, sine vlla miseratione debet occidi. Vnde ante
electionem ipsius Cuynch propter hoc vnus de principibus, nepos ipsius
Cyngis can fuit occissus. Volebat enim sine electione regnare. Aliud
statutum est, quod sibi debent subiugare omnem terram: nec cum aliqua gente
debent pacem habere, nisi prius eis subdatur, quo vsque veniat tempus
occisionis eorum. Debent enim occidi, vt prophetatum est eis: Et illi qui
euadere poterunt, vt dicunt, debent illam legem tenere quam tenent alij,
qui eos bello deuincunt. Statuit etiam quod per millenarios, et centenarios
et Decanos debeat eorum exercitus ordinari. [Sidenote: Interitus.] Post hoc
ab ictu tonitrui esc occisus, peractis suis ordinationibus and statutis.
Hic autem habuit quatuor filios: Vnus vocabatur Occoday, secundus Tossuch
can, tertius Thaaday et nomen quarti ignoramus. [Sidenote: Liberi.] Isti
quatuor filij cum alijs maioribus qui tunc erant, primum filium videlicet
Occoday elegerunt imperatorem, filij autem istius Occoday Cuyne, qui nunc
est imperator, Cocthen et Cyrenen. [Sidenote: Nepotes.] Et si plures
habuerit filios ignoramus. Filij autem Tossuch can Bati: iste est ditior et
potentior post imperatorem: Ordu, iste est senior omnium ducum: Syban,
Bora, Bercuthanth: aliorum filiorum Tossuch can nomina ignoramus. Filij
Thaaday sunt Burin et Chadan, nomina aliorum filiorum nescimus. Alterius
autem filij Cyngis can, cuius nomen nescimus, filiorum nomina sunt hac.
Vnus vocatur Mengu, cuius mater est Seroctan. Ista domina inter omnes
Tartaros, excepta matre imperatoris, est magis nominata: et potentior est
omnibus excepto Bati. Alius vocatur Becas. Alios filios habuit plures, sed
eorum nomina ignoramus. [Sidenote: Duces.] Hac sunt ducum nomina. Ordu:
iste fuit in Polonia et in Hungaria: Bati, Cathan, Syban, Bureth. Omnes
isti fuerunt in Hungaria, Cyrpodan iste est adhuc vltra mare contra
Soldanum Damasci. Isti remanserunt in terra: Mangu, Cuthen, Syrennen,
Hybilay, Syremum, Synocur, Thuatamur, Cyragay, Sybedey, senex quidam miles
inter eos, Bora, Berca, Mauci, Choranca: sed iste inter alios est minimus.
Alij vero duces sunt plures, sed eorum nomina ignoramus.
[Sidennote: Imperatoris Tartarorum seruile in omnes imperium.] Imperator
autem Tartarorum habet mirabile dominium super omnes. Nullus audet in
aliqua parte morari, nisi ipse assignet ei. Ipse autem assignat vbi maneant
duces: millenarij centenarijs. Centenarij decanis. Insuper quicquid
pracipitur in quocunque tempore quocunque loco, siue ad bellum, siue ad
mortem, siue ad vitam, sine vlla contradictione obediunt. Etiam si petit
filiam virginem vel sororem, sine contradictione dant ei. Aut singulis
annis, aut intermissis aliquibus annis virgines colligit ex omnibus finibus
Tartarorum. Si ipse vult sibi retinere aliquas retinet: alias dat suis
hominibus, sicut videtur ei expedire. Nuncios quoscunque quotcunque et
vbicunque transmittit, oportet quod dent ei sine mora equos subdititios et
expensas. Vndecunque venerint ei tributa vel nuncij, oportet quod equi,
currus, et expensa similter dentur eis. [Sidenote: Inhumanitas erga
Legatos.] Nuncij qui veniunt aliunde in magna miseria sunt in victu pariter
et vestitu: quia expensa viles sunt et pauca: et maxime cum veniunt ad
principes, et ibi debent moram contrahere. Tunc ita parum datur decem
hominibus, quod inde vix possint viuere duo. Nec etiam in curijs principum,
nec in via datur eis comedere, nisi semel in die, et satis parum.
Enter page number
PreviousNext
Page 8 of 82
Words from 7044 to 8051
of 82784