Eastern Europe - The Principal Navigations, Voyages, Traffiques And Discoveries Of The English Nation - Volume 2 - Collected By Richard Hakluyt
- Page 89 of 315 - First - Home
These Men Haue
No Beards At All, For We Saw Them Carie A Certaine Iron Instrument In Their
Hands Wherewith, If Any Haires Growe Vpon Their Chinne, They Presently
Plucke Them Out.
They are also very deformed.
From thence the Tartars army
returned to their owne home.
Qualiter a montibus Caspijs, et ab hommibus subterraneis repulsi sunt.
Cap. 12.
[Sidenote: Alia Chingis expeditio.]
Chingischam etiam illo tempore, quo dimisit alios exercitus contra
Orientem, per terram Kergis cum cxpeditione perrexit, quos tamen tunc bello
non vicit et vt nobis dicebatur, ibidem vsque ad montes Caspios peruenit.
At illi montes in ea parte, ad quam applicauerunt, de lapide Adamantino
sunt: ideoque sagittas et arma ferrea illorum ad se traxerunt. Homines
autem inter Caspios montes conclusi clamorem exercitus, vt creditur,
audientes, montem frangere coeperunt, et cum alio tempore post decem annos
redirent Tartari, montem confractum inuenerunt. Cumque ad illos accedere
attentassent, minime potuerunt: quia nubes quadam erat posita ante ipsos,
vltra quam ire nullatenus poterant. Omnino quippe visum amittebant, statim
vt ad illam perueniebant. [Marginal note: Vide an Hamsem regionem dicat de
qua Haythonus cap. 10.] Illi autem ex aduerso credentes, quod Tartari ad
illos accedere formidarent, insultum contra eos fecerunt, sed statim vt
peruenerunt ad nubem propter causam pradictam, procedere non potuerunt. Ac
vero antequam ad montes pradictos peruenirent Tartari, plusquam per mensem
per vastam solitudinem transierunt, et inde procedentes adhuc contra
Orientem, plusquam per mensem per magnum desertum perrexerunt. Itaque
peruenerunt ad quandam terram, in qua vias quidem tritas videbant, sed
neminem inuenire poterant.
Enter page number
PreviousNext
Page 89 of 315
Words from 23295 to 23547
of 82784