Eastern Europe - The Principal Navigations, Voyages, Traffiques And Discoveries Of The English Nation - Volume 2 - Collected By Richard Hakluyt
- Page 84 of 315 - First - Home
Their Countrey Is Exceeding Rich, In Corne, Wine, Golde,
Silke, And Other Commodities.
De pugna ipsorum contra Indiam minorem et maiorem.
Cap. 10.
Cum autem Mongali cum Imperatore suo Chingischam post prafatam victoriam
aliquantulum quieuissent, exercitus suos diuiserunt. [Sidenote: Thossut
Can, Chingis F.] Imperator siquidem vnum de filijs suis nomine Thosut, quem
etiam Can, id est, Imperatorem, appellabant, cum exercitu contra Comanos
misit, quos ille multo bello deuicit, et postmodum in terram suam redijt.
[Sidenote: India minor debellata.] Alium vero filium cum exercitu contra
Indos misit, qui et minorem Indiam subiecit. Hi sunt nigri Sarraceni, qui
Athiopes sunt vocati. Hic autem excercitus ad pugnam contra Christianos,
qui sunt in India maiori, processit. [Sidenote: Regis maioris India
stratagema.] Quod audiens Rex illus terra, qui vulgo [Marginal note: Vide
scolion in lib 1. cap. 51. M. Pauli Veneti.] Presbyter Iohannes appellatur,
contra illos venit exercitu congregato. Et faciens imagines cupreas
hominum, vnamquanque posuit in sella super equum. Posuit et interius ignem,
et hominem cum folle super equum post imaginem. Itaque cum multis equis et
imaginibus, taliter praparatis, ad pugnam contra Mongalos seu Tartaros
processerunt. Et cum ad locum pralij peruenissent equos istos vnum iuxta
alium pramiserunt. Viri autem qui erant retro, nescio quid super ignem, qui
erat intra imagines, posuerunt, et cum follibus fortiter sufflauerunt. Vnde
factum est, vt ex Graco igne homines et equi comburerentur, et etiam aer ex
fumo denigrantur. [Sidenote: Victoria.] Tumque super Tartaros sagittas
iecerunt Indi, ex quibus multi vulnerati fuerunt et interfecti. Sicque
eiecerunt illos cum magna confusione de suis finibus, nec vnquam, quod ad
ipsos vltra redierint audiuimus.
Enter page number
PreviousNext
Page 84 of 315
Words from 21941 to 22202
of 82784